• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

39.

Itaque etiam ipsi Iudaei, qui Christum, cuius passionem nos agnovimus, illi derident, nolunt talibus rerum non tantum dictarum, sed etiam gestarum figuris praenuntiatum videri, coguntur nobis dicere, quid illa significent: quae nisi aliquid significare concedunt, tam divinae auctoritatis libros ab ineptarum fabularum ignominia non defendunt. Vidit hoc Philo quidam, vir liberaliter eruditissimus, unus illorum, cuius eloquium Graeci Platoni aequare non dubitant, et conatus est aliqua interpretari, non ad Christum intellegendum, in quem non crediderat, sed ut inde magis appareret, quantum intersit, utrum ad Christum referas omnia, propter quem vere sic dicta sunt, an praeter illum quaslibet coniecturas quolibet mentis acumine persequaris, quantumque valeat quod apostolus ait: Cum transieris ad dominum, auferetur velamen. p. 366,5 Ut enim quiddam eiusdem Philonis commemorem, arcam diluvii secundum rationem humani corporis fabricatam volens intellegi tamquam membratim omnia pertractabat. Cui subtilissime numerorum etiam regulas consulenti congruenter occurrebant omnia, quae ad intellegendum Christum nihil impedirent, quoniam in corpore humano etiam ille humani generis salvator apparuit, nec tamen cogerent, quia corpus humanum est utique et hominum ceterorum. p. 366,12 At ubi ventum est ad ostium, quod in arcae latere factum est, omnis humani ingenii coniectura defecit. Ut tamen aliquid diceret, inferiores corporis partes, qua urina et fimus egeruntur, illo ostio significari ausus est credere, ausus et dicere, ausus et scribere. Non mirum, si ostio non invento sic erravit. Quodsi ad Christum transisset, ablato velamine sacramenta ecclesiae manantia ex latere hominis illius invenisset. Nam quia praedictum est: Erunt duo in carne una, propterea et in arca quaedam ibi ad Christum, quaedam vero ad ecclesiam referuntur, quod totum Christus est. Sic et in ceteris interpretationibus figurarum per universum textum divinae scripturae licet considerare et comparare sensus eorum, qui Christum ibi intellegunt, et eorum, qui praeter Christum ad alia quaelibet ea detorquere conantur. p. 366,26

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité