• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

42.

Vellem scire, immo melius nescierim, qua caecitate animi legerit Faustus, ubi vocavit Iacob filios suos et dixit: Congregamini, ut nuntiem vobis, quae occursura sunt vobis in novissimis diebus; congregamini et audite, filii Iacob; audite Israhel, patrem vestrum. p. 368,1 Hic certe nemo dubitat prophetantis personam esse dilucidatam. Audiamus ergo, quid dicat filio suo Iudae, de cuius tribu Christus venit, ex semine David secundum carnem, sicut apostolica doctrina testatur. Iuda inquit te laudent fratres tui; manus tuae super dorsa inimicorum tuorum; adorabunt te filii patris tui; catulus leonis Iuda, de germinatione filius meus; ascendisti recumbens; dormisti ut leo et ut catulus leonis; quis suscitabit eum? non deerit princeps ex Iuda et dux de femoribus eius, donec veniant quae reposita sunt ei; et ipse exspectatio gentium, alligans ad vineam pullum suum et cilicio pullum asinae, lavabit in vino stolam suam et in sanguine uvae amictum suum; fulgentes oculi eius a vino et dentes candidiores lacte. p. 368,15 Falsa sint ista, obscura sint ista, si non in Christo evidentissima luce claruerunt; si non eum laudant fratres eius apostoli et omnes coheredes eius, non suam gloriam quaerentes, sed ipsius; si non sunt manus eius super dorsa inimicorum eius; si non deprimuntur atque curvantur ad terram crescentibus populis christianis, quicumque illi adhuc adversantur; si non eum adoraverunt filii Iacob in reliquiis, quae per electionem gratiae salvae factae sunt; si non ipse catulus est leonis, quoniam nascendo parvulus factus est, propter hoc additum: de germinatione filius meus. Causa quippe reddita est, quare catulus, in cuius laude alibi scriptum est: Catulus leonis fortior iumentis, hoc est etiam parvulus fortior maioribus; p. 368,28 si non ascendit in cruce recumbens, cum inclinato capite reddidit spiritum; si non dormivit ut leo, quia et in ipsa morte non est victus, sed vicit, et ut catulus leonis, inde enim mortuus unde et natus; si non ille eum suscitavit a mortuis, quem nemo hominum vidit nec videre potest; eo enim quod dictum est: Quis suscitabit eum? , satis expressa est tamquam ignoti significatio; si defuit princeps ex Iuda et dux ex femoribus eius, donec venirent oportuno tempore, quae promissa, tamquam reposita fuerant. Sunt enim litterae certissimae historiae ipsorum quoque Iudaeorum, quibus ostenditur primum alienigenam Herodem regem fuisse in gente Iudaeorum, quo tempore natus Christus est. Ita non defuit rex de semine Iuda, donc venirent, quae reposita erant illi; p. 369,13 sed quia non solis Iudaeis fidelibus profuit, quod promissum est, vide, quid sequatur: Et ipse exspectatio gentium, ipse alligavit ad vineam pullum suum, id est populum suum, in cilicio praedicans et clamans: Agite paenitentiam; appropinquavit enim regnum caelorum. Populum autem gentium illi subditum cognoscimus pullo asinae comparatum, in quo etiam sedit ducens eum in Hierusalem, id est in visionem pacis, docens mansuetos vias suas; si non lavat in vino stolam suam; ipsa est enim gloriosa ecclesia, quam sibi exhibet non habentem maculam aut rugam, cui dicitur etiam per Esaiam: si fuerint peccata vestra sicut phoenicium, tamquam nivem dealbabo. Unde nisi de dimissis peccatis? In quo ergo vino nisi illo, de quo dicitur, quod pro multis effundetur in remissionem peccatorum? Ipse est enim botrus ille, qui pependit in ligno. Propterea et hic vide, quid adiungat: Et in sanguine uvae amictum suum; p. 370,5 iam vero fulgere oculos eius a vino, illa in corpore eius membra cognoscunt, quibus donatum est sancta quadam ebrietate alienatae mentis ab infra labentibus temporalibus aeternam lucem sapientiae contueri. Unde quiddam paulo ante commemoravimus dicente Paulo: Sive enim mente excessimus, deo. Hi sunt fulgentes oculi a vino. Sed tamen quia sequitur: Sive temperantes sumus, vobis, nec parvuli relinquuntur adhuc lacte nutriendi, quia et hic sequitur: et dentes candidiores lacte.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité