• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODECIMUS

47.

At enim si Christum prophetaverunt, non digne neque congruenter sua prophetatione vixerunt. Unde hoc scitis? An quid sit vel bene vel male vivere, iudicare vos potestis, quorum iustitia est potius succurrendum esse meloni non sentienti, ut eum vos manducetis, quam mendico esurienti ut manducandum aliquid detis? Catholicis autem parvulis, antequam sciant, quae sit animae humanae perfecta iustitia, et quantum intersit inter ipsam, cui suspiratur, et istam, qua hic vivitur, sufficit de illis viris hoc existimare, quod commendat apostolicae doctrinae sanitas, quia iustus ex fide vivit. Credidit autem Abraham deo et deputatum est ei ad iustitiam. Praevidens enim scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus, praenuntiavit Abrahae dicens quia in semine tuo benedicentur omnes gentes. p. 376,8 Apostoli verba sunt. Ad cuius tam claram tamque omnibus notissimam vocem, si a vestris fallacissimis somniis evigilaretis, sequeremini vestigia patris nostri Abraham et in eius semine benediceremini cum omnibus gentibus. Ipse enim accepit sicut dicit apostolus signum circumcisionis signaculum iustitiae fidei, quae est in praeputio, ut sit pater omnium credentium per praeputium, ut deputetur et illis ad iustitiam; ut sit pater circumcisionis his, qui non solum ex circumcisione sunt, sed et his, qui sequuntur vestigia, quae est in praeputio fidei patris nostri Abraham. Cuius ergo iustitia fidei nobis ad exemplum imitanda proposita est, ut et nos iustificati ex fide pacem habeamus ad deum, intellegere debemus, quemadmodum vixerit, non reprehendere, ne ante per abortum labamur ex utero matris ecclesiae, quam per stabilem conceptum formati perfectique nascamur. p. 376,24

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité