• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS DECIMUS

1.

Faustus dixit: Quomodo Christum colitis prophetas repudiantes, quorum ex praesagiis accipitur fuisse venturus? Christum quidem nostrum, id est filium dei Hebraeorum aliquos adnuntiasse prophetas nescio an probare quis possit, cum res coeperit examinari. p. 377,16 Verumtamen etiam si hoc ita se habeat, quid ad nos? Illos manet haec reprehensio, qui ex iudaismo forte ad christianismum conversi sub testimoniis, ut perhibes, prophetarum postea neglexerint eos ut beneficiorum ingrati. Porro autem nos natura gentiles sumus, id est, quod Paulus praeputium vocat, sub alia nati lege et praefatoribus aliis, quos gentilitas vates appellat, atque ex his postea sumus ad christianismum conversi, non ante effecti Iudaei, ut merito Hebraicorum prophetarum sequeremur fidem euntes ad christianismum, sed sola exciti fama et virtutum opinione atque sapientia liberatoris nostri Iesu. p. 378,1 Unde si mihi adhuc in paterna religione moranti praedicator adveniens Christum vellet ex prophetis insinuare, hunc ego protinus dementem putarem, qui gentili mihi et longe alterius religionis homini de magis dubiis dubia conaretur astruere. Quid ergo opus erat, nisi ut ante prophetis mihi credendum esse persuaderet et tunc per prophetas Christo? Quod ipsum ut fieret, opus item erat aliis prophetis, qui pro istis facerent fidem. Quapropter si tu Christum per prophetas accipiendum putas, prophetas per quem accipies? An dicturus eris per Christum vicissim, id est ut alter alterum commendet, Christus prophetas et prophetae Christum? Sed paganus utriusque eorum condicione liber nec prophetis de Christo dicentibus crederet nec Christo de prophetis. p. 378,13 Ita totum nulli alii quam suae fidei debet, quicumque fit ex gentibus christianus. Atque ut exemplo fiat id, quod dicimus, apertius, ponamus aliquem nunc a nobis catechizari gentilem, cui assidentes dicamus: Crede Christo, quia deus est. Ille Vero unde hoc mihi probatis? dicat, et nos respondentes dicamus ex prophetis. Rursum illo quaerente quibus prophetis? nos repondeamus Hebraeis! Atque ille subridens dicat: Sed his ego minime credo. Nos autem respondeamus: Quid, quod eos Christus confirmat? Idem vero multo magis ridens dicat: Quid, quod ego nec ipsi credo? Quid fiet his ita transactis? Nonne haerebimus et ille risis nobis tamquam imprudentibus remeabit ad sua? Ita nihil, ut dixi, ecclesiae christianae Hebraeorum testimonia conferunt, quae magis constet ex gentibus quam ex Iudaeis. p. 378,27 Sane si sunt aliqua, ut fama est, Sibyllae de Christo praesagia aut Hermetis, quem dicunt Trismegistum, aut Orphei aliorumque in gentilitate vatum, haec nos aliquanto ad fidem iuvare poterunt, qui ex gentibus efficimur christiani; Hebraeorum vero testimonia nobis, etiamsi sint vera, ante fidem inutilia sunt, post fidem supervacua, quia ante quidem eis credere non poteramus, nunc vero ex superfluo credimus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité