• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TERTIUS DECIMUS

6.

Restat, ut rationem vos exhibere dicatis tam certam et invictam, ut per se ipsam declarata veritate nullam testis auctoritatem, nullam miraculi veritatem requirat. Quid dicitis? Quid profertis? Quam rationem, quam veritatem? Fabula illa est longa et vana, puerile ludibrium et muliebre avocamentum et aniculare deliramentum, continens initium truncum et medium putridum et finem ruinosum. Cum enim vobis ex eius initio dictum fuerit: Immortali, inuisibili, incorruptibili deo quid factura erat gens tenebrarum, si cum ea pugnare noluisset? Et de medio eius: Quomodo est incorruptibilis et incontaminabilis deus, cuius membra in pomis et oleribus manducando et digerendo conteritis, ut purgetis? p. 384,7 Et de fine eius: Quid fecit anima misera, ut in globo tenebrarum perpetuo vinculo puniatur, quae non suo vitio, sed alieno maculata deo suo deficiente mundari non potuit, quo mittente polluta est?, haesitantibus vobis et quid respondeatis non invenientibus conspiciuntur tam multi et tam grandes et tam pretiosi codices vestri et multum dolentur labores antiquariorum et saccelli miserorum et panis deceptorum. Si ergo nec scripturarum auctoritatis antiquitas nec miraculorum potestas nec morum sanitas nec rationis veritas vos asserit, abite confusi et redite confessi ipsum esse Christum omnium in se credentium salvatorem, cuius nomen et cuius ecclesiam ita exhibent praesentia tempora, sicut praeterita nuntiarunt, non per quemlibet de cavernosis latebris procedentem, sed quadam gente et quodam regno ad hoc propagato et instituto, ut ibi de illo cuncta figuris praenotarentur, quae nunc expressa rebus agnoscerentur, p. 384, 23 et ibi per prophetas praedicta scriberentur, quae nunc per apostolos praedicata praestarentur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité