11.
Forte etiam hinc se diceret permoveri, quod ipsi, in quorum libris haec inveniuntur esse praenuntiata, quae nunc cernuntur impleta, non nobiscum tenent eiusdem euangelii societatem. p. 390,11 Cum vero doceretur etiam hoc ab eisdem prophetis esse praedictum, quantum moveretur ad fidem, quis tam demens est, ut non videat, quis tam inpudens, ut se videre dissimulet? Quis enim dubitet hoc de Iudaeis fuisse prophetatum, cum Esaias dicat: Agnovit bos possessorem suum et asinus praesepe domini sui; Israhel autem me non cognovit et populus meus me non intellexit, aut illud, quod apostolus commemorat: Tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem, et maxime illud: Dedit illis deus spiritum compunctionis, oculos, ut non videant, et aures, ut non audiant et non intellegant et multa huiusmodi? Quodsi diceret: Quid ergo peccaverunt Iudaei, si deus illos excaecavit, ne agnoscerent Christum?, quantum possemus, imbuendo rudi homini ostenderemus ex aliis occultis peccatis deo cognitis venire iustam poenam caecitatis; p. 390,26 quod non solum dixisse apostolum de quibusdam: Propter hoc tradidit illos deus in concupiscentiam cordis eorum vel in reprobum sensum, ut faciant, quae non conveniunt, volentem ostendere quaedam peccata manifesta ex poena venire quorundam occultorum, sed nec ipsos hoc tacuisse prophetas demonstraremus. Nam, ne pergam longius, idem Hieremias eo ipso loco, ubi ait: Et homo est, et quis agnoscit eum? ne quasi hoc ipso excusati essent Iudaei, quia non cognoverunt, - si enim cognovissent, sicut apostolus dicit, numquam dominum gloriae crucifixissent – sequitur et ostendit occulti eorum meriti fuisse, ut non cognoscerent. Ait enim: Ego dominus interrogans corda et probans renes, ut dem unicuique secundum viam eius et secundum fructum studiorum eius. p. 391,15