• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

6.

Ita convinceris innumerabiles deos colere, non ferendo sanam doctrinam, qua docetur unus de uno deo natus filius et utriusque spiritus sanctus. Quos tamen non solum innumerabiles, sed nec tres deos fas est dicere: quorum est non solum una eademque substantia, sed etiam una eademque operatio per ipsam propriam unam eandemque substantiam, per creaturam vero corporalem etiam demonstratio singulorum. Haec tu non intellegis, non capis, novi, plena es, inebriata es, ingurgitata es fabuloso sacrilegio. Digeras aliquando quod exhalas, et te iam obruere talibus desinas; interim canta, quod cantas, et inspice, si potes, dedecus fornicationis tuae. p. 426,8 Invitavit enim te doctrina daemoniorum mendaciloquorum ad fictas domos angelorum, ubi flat aura salubris, et ad campos, ubi scatent aromata, cuius arbores et montes, maria et flumina dulce nectar fluunt per cuncta saecula. Et credidisti et finxisti haec in corde tuo, ubi vanis recordationibus luxuriata et dissoluta iacteris. Cum enim quaedam talia dicuntur de ineffabili affluentia spiritalium deliciarum, utique in aenigmate dicuntur, ita ut noverit animus, qui talibus exercetur, esse aliud, quod ibi quaerendum et intellegendum sit, sive corporeis sensibus in veritate corporali tale quid demonstretur, sicut ignis in rubo et de virga serpens, de serpente virga et tunica domini a persecutoribus non divisa et obsequio mulieris unctio pedum aut capitis eius et frondes multitudinis praecedentis et consequentis asellum eius, p. 426,22 sive in spiritu per imagines corporum vel in somnio vel in extasi figurate ostendantur, sicut Iacob scalae et Daniheli lapis praecisus sine manibus et auctus in montem et Petro ille discus et Iohanni tam multa, sive sola locutione ad eundem modum figurentur, sicut cantica canticorum et quod in evangelio fecit pater familias nuptias filio suo et homo quidam duos filios habuit, frugi et luxuriosum, et homo quidam novellavit vineam et locavit agricolis. Tu vero praecipue Manichaeum ob hoc praedicas, quod non ad talia dicenda, sed potius ad solvenda ultimus venerit, ut et figuris antiquorum apertis et suis narrationibus ac disputationibus evidenti luce prolatis nullo se occultaret aenigmate. p. 427,8 Addis eam praesumptionis huius causam, quod videlicet antiqui, ut figuras huiusmodi vel viderent vel agerent vel dicerent, sciebant istum postea venturum, per quem cuncta manifestarentur, iste autem, qui sciret post se neminem affuturum, sententias suas nullis allegoricis ambagibus texeret. Quid ergo facit affectus tuus desideriis carnalibus sordidus in campis et montibus nemorosis et coronis floreis et scatentibus aromatis? Si non sunt aenigmata rationis, phantasmata sunt cogitationis aut vecordia furoris; si vero aenigmata esse dicuntur, cur non fugis adulterum, apertam veritatem ut illiciat promittentem et fabulosa fallacia quos illexerit illudentem? p. 427, 19 Nonne ministri eius, et ipsi miseri talibus vanitatibus venenati, in hamo suo solent hanc escam de Paulo apostolo ponere, ubi ait: Ex parte enim scimus et ex parte prophetamus; cum autem venerit quod perfectum est, quod ex parte est, auferetur et: Videmus nunc per speculum in aenigmate, tunc autem facie ad faciem, ut scilicet apostolus Paulus ex parte scierit et ex parte prophetaverit, per speculum et in aenigmate videns, quod totum auferendum est veniente Manichaeo et afferente quod perfectum est, ubi facie ad faciem veritas videatur. O lasciva, immunda, sine fronte adhuc ista garris, adhuc pascis ventos, adhuc amplecteris idola cordis tui! Itane tu facie ad faciem vidisti regnantem regem sceptrigerum floreis coronis cinctum et deorum agmina et splenditenentem magnum, sex vultus et ora ferentem micantemque lumine, et alterum regem honoris angelorum exercitibus circumdatum, et alterum adamantem heroam belligerum dextra hastam tenentem et sinistra clipeum; et alterum gloriosum regem tres rotas impellentem, ignis, aquae et venti; et maximum Atlantem mundum ferentem umeris, et eum genu flexo brachiis utrimquesecus fulcientem? p. 428,13 Haec et alia mille portenta tu facie ad faciem vidisti, an haec tibi doctrina daemoniorum mendaciloquorum per ora deceptorum cantat et nescis? Vae tibi, infelix! Ecce, quibus phantasmatis constupraris, ecce, quas vanitates pro veritate lambis et serpentinis poculis ebria de diptychio lapideo audes insultare matronali verecundiae coniugis unici filii dei, quia illa iam non sub paedagogio legis, sed sub magisterio gratiae nec superba operibus nec fracta terroribus vivit ex fide et spe et caritate, p. 428,25 facta Israhel, in quo dolus non est, et audiens, quod ibi scriptum est: Dominus deus tuus, deus unus est, quod tu non audiens in tam multos fictos deos fornicationem tuam diffudisti.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité