• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS DECIMUS

9.

Haec sponsa Christi gaudens in spe plenae salutis suae et tibi optat bonam conversionem a fabulis ad veritatem, ne Adoneum quasi adulterum reformidans cum versutissimo adultero serpente remaneas. Adoneus enim verbum haebraeum est et interpretatur dominus eo modo, quo solus deus dicitur dominus, sicut latria, quod verbum graecum est et interpretatur servitus, non quaecumque, sed illa, qua tantummodo deo servitur, sicut amen interpretatur verum, non ubicumque et quomodocumque, sed mystica religione. p. 435,17 Quodsi a te quaeratur, unde tu quoque habeas, praeter hebraeas litteras vel quae ex hebraeo sunt non invenies. Non ergo timet ecclesia Christi istorum nominum obiectionem, intellegit et amat, nec curat imperitum insultatorem. Et quae nondum intellegit, credit esse talia, qualia nonnulla experta est, quae nondum intellecta sic erant. Obiciat ei quisque quod Emmanuhel adamaverit, irridet inscitiam illius hominis, amplectitur veritatem huius nominis. Obiciat quod amaverit Messiam, repellit exstinctum adversarium, tenet unctum magistrum. Ita te quoque cupit sanari a vanis erroribus et aedificari super fundamentum apostolorum et prophetarum; p. 436,3 quem dicis Hippocentaurum, nesciens quid loquaris, nec attendis, quid tibi tua fabula confecerit, cum ex parte dei tui et ex parte terrae tenebrarum falsum mundum fabricat in corde tuo. Itane ille non Hippocentaurus semiferus et semideus? Vere, quia nec Hippocentaurus dicendus est. Quid autem sit, tu attende et erubesce et mitesce, ut corruptionem tuam a serpente adultero perhorrescas. Cuius astutiam si apud Moysen credendam non putasti, apud Paulum cauere debuisti, qui veram ecclesiam volens virginem castam exhibere Christo, timeo inquit ne sicut serpens Evam fefellit in versutia sua, corrumpantur mentes vestrae a simplicitate et castitate, quae est in Christo. Hoc tu cum audires, usque adeo tamen desipuisti et venenatis incantationibus eius amens facta es, ut aliis multis haeresibus aliud atque aliud idem serpens, tibi autem etiam se Christum esse persuaserit. p. 436,17 Porro si errant multae fallaciis eius variis et multiformibus irretitae, quae tamen hanc admonitionem apostoli veram fatentur, tu quantum adulterata es, quam in longinquo prostituta, quae ipsum pro Christo habes, a quo apostolus Christi seductam Evam atque corruptam clamat, ut ab eo virginem sponsam Christi tali admonitione custodiat? Tenebravit cor tuum, qui tecum in phantasmatis lucidorum nemorum volutatur. Quae sunt, ubi sunt, unde sunt fidelia promissa eius? O ebria, non a vino! *

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité