6.
Sed nec illud quidem verisimile est, quod prosequitur: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi, quia dissimilis admodum traditio est et longe altera Moyseos et Christi, ut si eorum alteri Iudaei crederent, alteri necessario repugnarent. p. 444,14 Nam Moyses quidem prae ceteris ab opere omni abstinendum docet in sabbato causamque inducit religionis huius hanc esse, quia deus cum mundum et quae in eo sunt omnia fabricaret, sex diebus indulserit operi, septima vero cessaverit – quod est sabbatum – idcircoque benedixerit, id est sanctificaverit, tamquam suae tranquillitatis portum legemque dederit insuper, ut qui idem solveret, occideretur. Hoc igitur Iudaei vehementer credebant docente Moyse, idcircoque Christo ne aures quidem accommodandas putabant asseueranti deum semper operari nec ullum sibi cessationis statuisse diem, quia sit iugis et infatigabilis virtus; seque adeo idcirco numquam debere cessare, ne sabbatis quidem; pater enim inquit meus semper operatur et me oportet operari. Item Moses carnis peritomen in sacris et deo amabilibus numerat iubetque circumcidi masculinum omne carne praeputii ipsorum p. 445,2 esseque hoc docet necessarium signum testamenti illius, quod deus suus disposuerit ad Abraham, affirmatque quod utrorum (?) virorum quisquis non hoc gestaverit, exterminabitur ille de tribu sua et hereditatis, quae Abrahae repromissa sit ac semini eius, non veniet in consortium. Et hoc ergo Iudaei valde crediderant asseverante Moyse, idcircoque fidem Christo habere non poterant infirmanti ea et insuper asseveranti, quod dupliciter gehennae filius fieret, qui esset circumcisus. Item Moyses carnalium ciborum sollicitam facit discretionem et inter pisces ac volucres et quadrupedia helluonis in modum disceptator sedet iubetque alia quidem abligurriri pro mundis, alia vero pro immundis ne contingi quidem. p. 445,14 Quorum in parte porcum taxat et leporem et si quid in piscibus caret squama aut in quadrupedibus ungulam fissam non habet nec ruminat. Haec ergo Iudaei fortiter crediderunt scribente Moyse idcircoque Christo iam credere non poterant indifferentiam docenti ciborum et a suis quidem discipulis omnia penitus removenti, saecularibus vero vulgo concedenti omnia, quae possent edi, atque asseveranti, quod eos nihil in os intrans pollueret, quia quae de ore imprudenter procedant, ea sola sint, quae polluant hominem. Haec atque alia multa Moysi contraria Iesum dogmatizare nemo qui nesciat.