• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER SEXTUS DECIMUS

26.

Iam vero illam complexionem utrum obtunsissimam an fraudulentissimam dicam, nescio; erat enim Fausto ingenium, unde magis arbitror eum nebulam inicere voluisse minus attento lectori quam non vidisse quod dicam; ait enim: Quodsi haec de Christo minime scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. Haec propositio vera est, sed consequens erat, ut ostenderet et haec de Christo minime scripta esse et alia dari non posse. Nihil autem horum fecit, quia et haec nos ostendimus, quomodo de Christo accipi possint, et superius alia multa dedimus, quae nisi de Christo intellectum habere non possint. Non est ergo, cur concludas, Fauste, nulla esse a Moyse scripta de Christo. p. 471,4 Attende enim, quid dicas. quodsi haec inquis minime de Christo scripsit, aut alia dabitis aut nulla erunt. Verum dicis. Proinde quia et haec de Christo vel propter Christum scripta docuimus et alia multa dedimus, argumentatio tua potius nulla erit. Et haec quidem, quae commemorasti, quamvis non obtinueris, saltem conatus es ostendere non esse scripta de Christo. Quod autem subdidisti: Aut alia dabitis, aut nulla erunt, prius demonstrare debuisti alia nos dare non posse, ut securus inferres nulla esse. Nunc vero tamquam libellus tuus tam surdos auditores vel caecos lectores esset habiturus, ut nullus adverteret, quid praetermiseris, concurristi dicere: Si nulla fuerint, nec Christus potuit asseverare, quod nusquam est; ita si Christus hoc minime asseverarit, capitulum hoc falsum esse constiterit. p. 471,18 O hominem se cogitantem dictorem et alium non cogitantem contradictorem! Ubi est acumen tuum? An in mala causa non posses aliter? Sed mala causa te vana loqui coegit, malam vero habere causam nemo te cogit. Quid enim, si alia dabimus? Certe utique non erunt nulla, quia erunt aliqua. Et si erunt aliqua, potuit Christus asseverare, quod est. Ita si Christus hoc asseverare potuit, capitulum illud evangelicum falsum esse non constat. p. 471,26 Redi ergo ad propositionem tuam, qua dixisti: Aut alia dabitis, aut nulla erunt, et vide non te ostendisse nulla nos alia daturos. Vide etiam nos quam multa alia iam supra dixerimus, et quid hinc conficiatur adverte, scilicet non esse falsum, quod in evangelio Christum dixisse legimus: Si crederetis Moysi, crederetis et mihi; de me enim ille scripsit. Et evangelii quidem tam eminens est auctoritas et tam fundata veritas, ut, etiamsi nos propter tarditatem intellegentiae nostrae nulla inveniremus a Moyse scripta de Christo, non solum esse aliqua, sed ad Christum omnia pertinere, quae scripsit, quia non ait: et de me scripsit sed: de me ille scripsit, credere deberemus. Nunc autem, etsi de isto evangelii capitulo, quod absit, dubitandum esset, compertis tam multis in scriptura Moysi de Christo testimoniis, omnis illa dubitatio tolleretur; p. 472,12 et quia de capitulo evangelii dubitandum non est, etiamsi illa comperta non essent, esse tamen credi oporteret.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité