• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODEVICESIMUS

4.

Augustinus respondit: Iam totiens explosa atque convicta quia repetis, nos quoque, quibus ea convicimus, repetere non pigebit. Ea christiani ex lege et prophetis non faciunt, quibus significata sunt ista, quae faciunt. Illae quippe erant figurae futurorum, quas rebus ipsis per Christum revelatis et praesentatis auferri oportebat, ut eo quoque ipso, quod haec ablata sunt, lex et prophetae implerentur. Ibi quippe et hoc scriptum est daturum deum testamentum novum, non quale dedi inquit patribus eorum. Populus enim ille pro suo corde lapideo multa praecepta magis sibi congrua quam bona acceperat, quibus tamen figurarentur et prophetarentur futura; sed a non intellegentibus celebrabantur. 493,6 Cum autem venerunt et patefacta sunt, quae illis significabantur, non iam illa iubentur facienda, sed leguntur intellegenda. Unde ibi de hac etiam re futura dicitur: Auferam eis cor lapideum et dabo eis cor carneum, id est non cor sine sensu, sed cor cum sensu. Unde traxit apostolus cum ait: Non in tabulis lapideis, sed in tabulis cordis carnalibus. Quid enim aliud dixit quam cor carneum? Quia ergo et hoc praedictum erat, magis si ista de nostra celebratione non auferrentur, non implerentur lex et prophetae, quia non fieret, quod praedixerant. p. 493,16 Cum vero et hoc fit, inde potius intelleguntur adimpleri, unde vobis videntur non adimpleri.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité