• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER DUODEVICESIMUS

5.

Nec nos terret insultatio tua, quod sabbatorum otium catenas Saturniacas appellas. Vana est enim et inepta; nec tibi hoc dicere venisset in mentem, nisi quia vos in die, quem dicunt Solis, solem colitis. Sicut autem nos eundem diem dominicum dicimus, in eoque non istum solem, sed resurrectionem domini veneramur, sic otium sabbatorum sine Saturni veneratione a patribus observatum est, cum sic illud observari oportebat. Erat enim umbra futurorum, sicut apostolus testis est. Diebus quippe istis, quorum septenarius numerus in orbem redit, deorum suorum nomina gentes imposuerunt; de quibus ait apostolus, quod coluerunt et servierunt creaturae potius quam creatori. p. 494,2 Quos in hac parte etiam vos imitamini, nisi quod cum eis lucidiora duo lumina, cetera vero sidera non cum eis adoratis. Sed et mensibus imposuerunt nomina deorum suorum. Propter honorem quippe Romuli, quia eum Martis filium crediderunt, primum mensem Marti dicantes Martium vocaverunt. Et inde Aprilem nullo dei sui nomine, sed a re ipsa quasi aperilem, quod tunc plurimum germinis aperiatur in florem. Inde tertium mensem Maium, quod Maiam, Mercurii matrem, deam colant. Inde quartum Iunium a Iunone, inde ceteros usque ad Decembrem a numeris nominarunt. Sed ex eis Quintilis atque Sextilis nominibus hominum, quibus divinos honores decreverant, appellati sunt Iulius et Augustus. Nam septimus September et ceteri, ut dixi, usque ad Decembrem numerorum ex ordine nominibus enuntiantur. p. 494,16 Porro Ianuarius a Iano appellatus est, Februarius a februis sacris lupercorum. Vultis ergo, ut et vos dicamini in mense Martio Martem colere? Illo enim mense bema vestrum cum magna festivitate celebratis. Si autem vobis in mense Martio licere arbitramini aliud considerare, non Martem, cur ex die septimo, quod sabbatum a requie nominatum est, divinis scripturis Saturnum importare conamini, quia eum diem Saturni gentes appellaverunt? Nempe iam videtis, cum quanta impietate deliretis.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité