12.
Verumtamen quia visibilia sacramenta pietatis inesse possunt etiam impiis, sicut habuisse sanctum baptismum etiam magum Simoneum legimus, fiunt tales, quales apostolus ait: Habentes formam pietatis, virtutem autem eius abnegantes. Virtus autem pietatis est finis praecepti, id est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. Unde apostolus Petrus, cum de sacramento arcae, in qua Noe domus a diluvio liberata est, loqueretur, sic et vos inquit simili forma baptisma salvos facit. p. 510,16 Et ne sibi sufficere putarent visibile sacramentum, per quod habebant formam pietatis, et per malos mores perdite vivendo virtutem eius abnegarent, continuo subiecit: Non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio.