13.
Proinde prima sacramenta, quae observabantur et celebrabantur ex lege, praenuntiativa erant Christi venturi; quae cum suo adventu Christus implevisset, ablata sunt, et ideo ablata, quia impleta; non enim venit legem solvere, sed adimplere. Et alia sunt instituta virtute maiora, utilitate meliora, actu faciliora, numero pauciora, tamquam iustitia fidei revelata et in libertatem vocatis filiis dei iugo servitutis ablato, quod duro et carni dedito populo congruebat. p. 511,3