• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

21.

An forte lex non moechandi apud illos iustos antiquos semiplena erat, donec a domino adimpleretur addente, ne quis ad concupiscendum videat mulierem? Sic enim commemorasti ipsam sententiam: ‛Audistis dictum esse: Non moechaberis; ego autem dico vobis, ne concupiscatis quidem’. Adimpletio est inquis. p. 520,3 Explica plane ipsa verba evangelica, noli tuis extenuare, quod dictum est, et vide, quid de illis antiquissimis iustis senseris. Audistis inquit quia dictum est: non moechaberis; ego autem dico vobis: si quis viderit mulierem ad concupiscendum eam, iam moechatus est eam in corde suo. Itane vero illi iusti, Seth vel Enoch vel si qui eis similes fuerunt, moechabantur in cordibus suis et aut non erat cor eorum templum dei, aut moechabantur in templo dei? Quod si non audes dicere, quomodo etiam de hac re legem illorum, quae apud illos iam tunc plena erat, modo veniens Christus implevit?

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité