• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNDEVICESIMUS

25.

Iam vero illud, quod antiquis dictum est: Oculum pro oculo, dentem pro dente, quomodo contrarium habet, quod ait dominus: Ego autem dico vobis non resistere malo; sed si quis te percusserit in maxillam tuam dexteram, praebe illi et alteram et cetera, quandoquidem et illud antiquum ad reprimendas flammas odiorum saevientiumque immoderatos animos refrenandos ita praeceptum est? Quis enim tandem facile contentus est tantum reponere vindictae, quantum accepit iniuriae? Nonne videmus homines leviter laesos moliri caedem, sitire sanguinem vixque invenire in malis inimici unde satientur? Quis pugno percussus non aut iudicia concitat in damnationem eius, qui percusserit, aut, si ipse repercutere velit, totum hominem, si non etiam telo aliquo arrepto, pugnis calcibusque contundit? Huic igitur immoderatae ac per hoc iniustae ultioni lex iustum modum figens poenam talionis instituit, hoc est, ut qualem quisque intulit iniuriam, tale supplicium pendat. p. 525,21 Proinde oculum pro oculo, dentem pro dente non fomes, sed limes furoris est, non ut id, quod sopitum erat, hinc accenderetur, sed ne id, quod ardebat, ultra extenderetur, impositus. Est enim quaedam iusta vindicta iusteque debetur ei, qui fuerit passus iniuriam. Unde utique cum ignoscimus, de nostro quodam modo iure largimur. Unde etiam debita dicuntur, quae in oratione dominica humanitus dimittere monemur, ut nobis et nostra divinitus dimittantur. Quod autem debetur, etsi benigne dimittitur, non tamen inique repetitur. Sed sicut in iurando etiam qui verum iurat, propinquat peiurio, unde longe abest, qui omnino non iurat, et quamvis non peccet, qui verum iurat, remotior tamen a peccato est qui non iurat – unde admonitio non iurandi conservatio est a peccato peiurii -, p. 526,9 ita cum peccet qui per immoderationem iniuste vult vindicari, non peccet autem, qui modum adhibens iuste vult vindicari, remotior est a peccato iniustae vindictae, qui non vult omnino vindicari. Peccat enim, qui exigit ultra debitum; non peccat autem qui exigit debitum, sed tutius longe est a peccato iniusti exactoris, qui omnino non exigit debitum, praesertim ne cogatur et ipse reddere debitum ab eo, qui nullum habet debitum. Possem ergo et ego sic ista ponere: Dictum est antiquis: ‛Non iniuste vindicabis’; ego autem dico, ne vindicetis quidem; adimpletio est, p. 526,19 sicut de iurando Faustus ait: ‛Dictum est: non peierabis; ego autem dico, ne iuretis quidem’; aeque adimpletio est. Poteram ergo et ego ita dicere, si mihi per haec adiecta verba, quod legi defuit, a Christo additum videretur, ac non potius id, quod lex volebat efficere, ne iniuste se quisquam vindicando peccaret, conservari tutius, si omnino se non vindicaret, sicut id quod volebat efficere, ne quisquam peierando peccaret, conservari tutius, si non iuraret. Nam si contrarium est: Oculum pro oculo et: Qui te percusserit in maxillam, praebe illi et alteram, cur non sit contrarium: Reddes domino iusiurandum tuum et: Noli iurare omnino? p. 527,6 Et tamen illam non destructionem sed adimpletionem Faustus arbitratur, quod et hic debuit arbitrari. Nam si verum iura adimpletur dicendo ne iures, cur non et iuste vindica adimpletur dicendo ne vindices? Sicut ego in utroque conservationem esse arbitror a peccato, quo vel falsum iuratur vel iniuste vindicatur, quamquam hoc de donanda omnino vindicta valeat etiam ad illud, ut dimittendo huiusmodi debita etiam nobis dimitti mereamur. Sed duro populo modus prius adhibendus fuit, quo discer[ner]et non egredi debitum, ut edomita ira, quae ad immoderatam vindictam rapit, iam qui vellet tranquillus attenderet, quid ipse deberet, quod sibi relaxari a domino cuperet, ut hac consideratione conservo debitum relaxaret. p. 527,19

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité