7.
In qua tripertita vestra vel potius iam quadripertita fabula de patris quidem secreto lumine quid vobis dicam, nisi quia lumen cogitare non potestis, nisi quale videre consuestis? Hoc enim conspicuum et omni carni non tantum hominum, verum etiam bestiarum et vermiculorum notissimum lumen intuentes ex illo conceptam corde phantasiam in immensum soletis augere et eam lucem dicere, ubi deus pater habitat cum regnicolis suis. Quando enim discrevistis lucem, qua cernimus, ab ea luce, qua intellegimus, cum aliud nihil umquam putaveritis esse intellegere veritatem nisi formas corporeas cogitare, sive finitas sive ex aliquibus partibus infinitas, quae inania phantasmata esse nescitis? p. 541,15 Proinde cum tantum intersit inter cogitationem, qua cogito terram luminis vestram, quae omnino nusquam est, et cogitationem, qua cogito Alexandriam, quam numquam vidi, sed tamen est, rursusque tantum intersit inter istam, qua cogito Alexandriam incognitam, et eam, qua cogito Karthaginem cognitam: ab hac quoque cogitatione, qua certa et nota corpora cogito, longe _ (-o ?)_incomparabiliter distat cogitatio, qua intellego iustitiam, castitatem, fidem, veritatem, caritatem, comitatem et quicquid eiusmodi est; quae cogitatio, di‹s›cite, si potestis, quale lumen sit, quo illa omnia, quae hoc non sunt, et inter se discernuntur, et quantum ab hoc distent, fida manifestatione cognoscitur. p. 541,27 Et tamen etiam hoc lumen non est lumen illud, quod deus est; hoc enim creatura est, creator est ille; hoc factum, ille qui fecit; hoc denique mutabile, dum vult, quod nolebat, et scit, quod nesciebat, et reminiscitur, quod oblitum erat, illud autem incommutabili voluntate, veritate, aeternitate persistit, et inde nobis est initium existendi, ratio cognoscendi, lex amandi; inde omnibus et irrationalibus animantibus natura, qua vivunt, vigor, quo sentiunt, motus, quo appetunt; inde etiam omnibus corporibus mensura, ut subsistant, numerus, ut ornentur, pondus, ut ordinentur. Itaque lumen illud, trinitas inseparabilis, unus deus est, cuius vos nullo corpore adiuncto per se ipsam incorpoream spiritalem incommutabilemque substantiam etiam locis dividitis. p. 542,10 Nec saltem trinitati loca tria datis, sed quattuor: patri unum, id est lumen inaccessibile, quod prorsus non intellegitis, filio duo, solem scilicet atque lunam, spiritui sancto rursus unum, id est aeris hunc omnem ambitum. De patris ergo inaccessibili lumine, quia veram fidem tenentibus non inde separatur filius et spiritus sanctus, hactenus in praesentia dixerim.