12.
Ipse denique spiritus sanctus cur in tertia persona ponitur, cum sit inter innumerabiles? Aut cur non sit etiam ipse Iesus? Et quid sibi iam vult in scriptis Fausti fallax textura verborum, ubi conatus velut congruere veris christianis, a quibus longe nimiumque secluditur, ait: Igitur nos patris quidem dei omnipotentis et Christi filii eius et spiritus sancti unum idemque sub triplici appellatione colimus numen? p. 552,7 Cur enim sub triplici ac non potius sub multiplici non appellatione tantum, sed etiam re, si quot nomina, tot personae sunt? Neque enim, sicut in armis una res est sub triplici appellatione ensis, mucro, gladius, sicut unam rem dicitis et lunam et navem minorem et luminatorem nocturnum et si quid aliud vocabuli eidem rei tribuitis, ita potestis dicere eundem primum hominem, quem spiritum potentem et quem splenditenentem et quem Atlantem maximum, sed alius est ille, alius atque alius ille et ille, et neminem istorum Christum dicere soletis. Aut quomodo unum numen, si diversa opera? Aut cur non totum simul unus Christus, si propter unam substantiam et in arboribus Christus et in persecutione Iudaeorum Christus et in sole ac luna Christus? p. 552,20 Nempe vias omnes vestra phantasmata perdiderunt, nempe nihil aliud sunt quam visa furentium.