• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

17.

Quas autem habere simplices et puras orationes tamquam divinos honores ac sacrificia poteritis, cum de ipsa natura atque substantia divina tanta indigna et turpia sentiatis, ut non solum vestris sacrificiis deus verus non propitietur, sed in sacrificiis paganorum deus vester immoletur? p. 557,2 Neque enim in lignis solum et in herbis aut in membris humanis, sed etiam in pecorum carnibus eum contaminantibus et polluentibus vinculis colligatum esse censetis. Ipsa vero anima vestra cui deo laudem dicat, cuius particulam se ipsam in tenebrarum gente captam teneri conclamans quid aliud quam vituperat deum, quem sibi alio pacto adversus hostes suos consulere non potuisse testatur, nisi partium suarum tanta corruptione et tam turpi captivitate? Unde vestrae etiam preces ad deum vestrum non possunt esse religiosae, sed invidiosae. Quid enim mali apud illum commiseratis, ut in poena ista nunc ad eum gematis, quem non propria voluntate peccando deseruistis, sed ab illo dati estis hostibus ipsius, ut pax regno eius compararetur, p. 557,14 nec saltem sicut obsides dari solent cum honore custodiendi, nec sicut pastor ad capiendam bestiam tendit insidias; pecus enim suum solet ponere in illa captoria tendicula, non membrum suum et plerumque ita, ut ante bestia capiatur quam pecus laedatur. Vos autem membra dei dati estis hostibus non valentes eorum a deo vestro compescere feritatem nisi ‹eorum› contaminati foeditate, non habentes peccatum proprium, sed hostili veneno tabefacti. Unde non potestis dicere in precibus vestris: Propter gloriam nominis tui, domine, libera nos; et propitius esto peccatis nostris propter nomen tuum, sed dicitis: libera nos arte tua, quia ut modo in regno tuo securus lugeas, nos hic premimur, dilaniamur, inquinamur. p. 557,27 Haec vox accusatoria est, non deprecatoria. Nec illud potestis dicere, quod magister veritatis docuit: Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris. Qui sunt enim debitores vestri, qui in vos peccaverunt? Si gens tenebrarum, numquid ei dimittis debita, quam usque in finem eradicatam aeterno carcere includitis? Quae autem debita vobis potest ille dimittere, quando ille potius in vos peccavit, cum ad ista vos misit, quam vos in illum, qui mittenti obtemperastis? Aut si propterea ille non peccavit, quia hoc necessitate fecit, maior et vestra necessitas, cum iam in pugna prostrati iaceatis, quam fuit illius, antequam pugnaretis. Iam enim vos patimini commixtum malum, nihil tale ille patiebatur, cum tamen necessitatem, ut vos mitteret, pateretur. Itaque aut ipse potius vobis debet, quod ei dimittatis, aut si nec ipse vobis, multo magis nec vos illi. Ubi sunt ergo sacrificia vestra, simplices ac purae orationes, cum sint fallaces et impurae blasphemiae? p. 558,15

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité