• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS

22.

Neque enim, sicut Faustus dixit, priores nostri Iudaei segregati a gentibus, cum templum haberent et immolationes et aras et sacerdotia, sculpturas solum dimiserunt, id est idola; poterant enim sicut nonnulli etiam sine idolorum sculpturis arboribus et montibus, postremo etiam soli ac lunae ceterisque sideribus immolare. p. 565,9 Quod si facerent per illum cultum, quae latria dicitur, creaturae potius quam creatori servientibus et ob hoc non parvo malo impiae superstitionis errantibus nihilominus daemonia se praeberent ad eos illudendos et ab eis sumenda, quae sic obtulissent. Illi quippe superbi et impii spiritus non nidore ac fumo, sicut nonnulli vani opinantur, sed hominum pascuntur erroribus, non sui corporis refectione sed malivola delectatione, cum quoquo modo decipiunt, vel arroganti fastu simulatae maiestatis, cum divinos sibi honores exhiberi gloriantur. Non ergo illi patres nostri sola gentium simulacra dimiserunt, sed neque terrae neque cuiquam terrenae rei neque mari neque caelo neque militiae caeli aliquid immolantes uni deo creatori omnium victimas obtulerunt; p. 565,22 quas sibi offerri voluit, per earum similitudinem promittens victimam veram, per quam nos sibi peccatorum remissione reconciliavit in Christo Iesu domino nostro, cuius capitis corpus effectos fideles Paulus alloquitur dicens: Obsecro autem vos, fratres, per misericordiam dei, ut exhibeatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, deo placentem. Sed Manichaei corpora humana opificium dicunt esse gentis tenebrarum et carceres, quibus victus inclusus est deus. Unde longe aliud adnuntiat Faustus, aliud Paulus. Sed quoniam quisquis vobis evangelizaverit praeterquam quod accepistis, anathema sit, verum dicit Christus in Paulo, anathema sit Manichaeus in Fausto. p. 566,5

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité