• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET VICESIMUS

5.

Ut ergo ista in imo rerum opera dei, terrena, infirma, mortalia, sed tamen opera dei, qualia possumus videre, considerem, ineffabiliter moveor laude creatoris illorum, qui prorsus ita magnus est in operibus magnis, ut minor non sit in minimis. Ars enim divina, qua caelestia et terrena opera fiunt, cum ea sint inter se dissimilia, ipsa in omnibus sui similis est, quia in suo quoque genere perficiendo ubique perfecta est. Neque enim universum condit in singulis, sed ad universi complexum condens singula, universam se condendis praebet et singulis, omnia congruenter locis et ordinibus faciens atque disponens et omnibus particulariter atque universaliter congrua tribuens. p. 574,6 Ecce hic in isto quasi fundo infimo universae creaturae aspicite animalia, quae volant et natant et gradiuntur et repunt! Nempe mortalia sunt, nempe vita eorum, sicut scriptum est, vapor est ad modicum apparens. Hunc enim modulum ab optimo conditore perceptum tamquam in commune conferunt universo pro sui generis portione complendo, ut cum istis imis sint omnia bona, in quibus sunt eis superna meliora. Verumtamen attendite et date mihi unum quamlibet abiectissimum animal, cuius anima oderit carnem suam, ac non potius nutriat et foveat eam motuque vitali vegetet et regat et quodam modo administret pro sui generis exiguitate quoddam universum suum ad incolumitatem tuendam sibi conciliatum. p. 574,18 Quod enim rationalis anima castigat corpus suum et servituti subicit, ne immoderato appetitu terreno impediatur perceptio sapientiae, etiam sic utique diligit carnem suam, quam sibi ad oboediendum legitime subdit atque ordinat. Postremo vos ipsi quamvis carnali errore carnem detestemini, non potestis nisi diligere carnem vestram eiusque saluti et incolumitati consulere, omnes ictus et casus et intemperiem, qua laeditur, devitare, munimenta vero et salubritatem, qua conservatur, appetere. Ita ostenditis praevalere naturae legem contra erroris vestri opinionem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité