• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET VICESIMUS

10.

Dicant ergo Manichaei, utrum animalia, quae secundum deliramenta eorum hyle fabricaverat in gente tenebrarum, antequam illis deus lucem suam miscuisset, non habebant istam membrorum concordiam, quam sic laudat apostolus, utrum ibi diceret caput pedibus aut oculus manui: Opus te non habeo. p. 580,23 Numquam hoc dixerunt nec dicere potuerunt. Tales enim eis actus et opera tribuunt: repebant, ambulabant, natabant, volabant quaeque pro genere suo; videbant quoque et audiebant ceterisque sensibus sentiebant, alimentis et temperamentis congruis nutriebant et fovebant corpora sua. Hinc etiam prolis fecunditas suppetebat; nam et coniugia tribuunt eis. Haec certe omnia, quae tamquam hyles opera vituperat Manichaeus, fieri non possunt sine membrorum concordia, quam laudat et deo assignat apostolus. Dubitatis adhuc, quisnam sectandus et quisnam anathemandus sit? Quid, quod erant ibi quaedam, quae etiam loquebantur, ut eis contionantibus omnia serpentia, quadrupedia, volatilia, natatilia audirent, intellegerent, consentirent? Miranda haec et omnino divina eloquentia! Et neminem grammaticum aut rhetorem audierant nec inter lacrimas ferularum atque virgarum ista didicerant. p. 581,10 Nempe iste Faustus, ut has vanitates diserte garriret, ad disciplinam faciendi sermonis etiam serus accessit, et quamvis esset acer ingenio, tamen legendo stomachum rupit, ut ei loquenti tam pauci assentirentur. O miserum, qui in ista luce ac non in illis tenebris natus est! Illic enim eum contra lucem contionantem omnis bipes, omnis multipes, omnis etiam serpens a dracone usque ad cocleam libenter audiret, alacriter oboediret; hic autem contra tenebras disputantem plures eloquentem quam doctum, multi autem seductorem perversissimum nominabant; inter paucos vero Manichaeos tamquam magno magistro plaudentes nullum ei pecus annuebat nec ex illa doctrina saltem caballus eius aliquid sciebat, tamquam omnibus animalibus ad hoc pars divina concreta sit, ut stolida fierent. p. 581,23 Quid est hoc, rogo? Evigilate aliquando, miseri, et comparate in fabula vestra omnium animantium prius tempus et praesens, tunc in terra sua, nunc in hoc mundo! Tunc firma erant corpora, nunc infirma sunt; tunc acris acies oculorum ad videndum cum delectatione invadendi regionem dei, nunc ita obtunsa, ut a solis radiis avertatur; tunc acutae mentes animalium ad intellegendum contionantis sermonem, nunc hebetes et ab eiusmodi capacitate penitus alienae; tunc naturalis tam magna et tam potens eloquentia, nunc tanto studio ac labore vix parva et exigua. O quam magna bona commixtione boni perdidit gens tenebrarum! p. 582,4

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité