• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

2.

age, si libet, assensu communi scriptoribus damnatis defensionem suscipiamus legis et prophetarum. Legem autem nunc dico ego non circumcisionem nec sabbata et sacrificia ceteraque huiusmodi Iudaeorum, sed eam, quae vere sit lex, id est: Non occides, non moechaberis, non peiurabis et cetera. Cui quia olim diffamatae in gentibus, id est ex quo mundi huius creatura consistit, Hebraeorum scriptores irruentes tamquam lepram ac scabiem abominanda haec sua et turpissima praecepta commiscuerunt, quae ad peritomen spectant et sacrificia, age, si es certo et tu amicus legis, damna eos mecum, qui hanc violare ausi sunt hac commixtione inconvenientium eidem praeceptorum, quae praecepta nisi et vos legem non esse sciretis, nec legis partem, utique aut eadem servare niteremini professi iustitiam, aut vos coram fateremini esse non iustos. p. 592,8 Nunc vero et de illis, quae scelera prohibent mandatis, sollicita vobis est cura recte volentibus vivere, et de his, quae pertinent ad Iudaeos, nulla fit mentio, quod quatenus excusatum vobis erit, nisi eadem legem non esse constiterit. Denique si, sicut incenderis intolerabile convicium iudicans, si quis te neglegentem praecepti huius appellet, quo dictum est: Non occides vel: Non moechaberis, ita etiam exardesceres, si quis te et incircumcisum vocaret et neglegentem sabbati, erat intellegi procul dubio, quod esset utrumque lex et dei mandatum. Nunc vero et de illis superioribus laudem quaeris et gloriam, si ea conserves, et de his nullam eiusdem boni iacturam metuis, quia contemnis. p. 592,19 Quare constat haec, ut dixi, non esse legem, sed legis potius maculas et scabiem; quae si damnantur a nobis, damnantur ut[i] falsa, non ut legitima. Nec tangit convicium hoc legem nec legis auctorem deum, sed eos, qui hunc et illam nefariis suis religionibus inscripserunt. Ut autem interdum legis nos reverendum nomen, cum Iudaica praecepta persequimur, lacessamus, vestro fit vitio, qui inter Hebraicas institutiones et legem nullum vultis esse discrimen. Alioquin reddite legi propriam dignitatem, Israheliticas ab eadem turpitudines tamquam verrucas incidite, deformationis eius crimen scriptoribus imputate, et statim videbitis nos Iudaismi inimicos fuisse, non legis! Nomen est, quod vos decipit, quia cui iure debeat adscribi, non nostis. p. 593,6

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité