11.
Nec ideo putandus est deus, antequam faceret lucem, in tenebris habitasse, quia spiritus dei superferebatur super aquas, cum praedictum fuisset: Tenebrae erant super abyssum. p. 599,6 Abyssus namque est aquarum inaestimabilis profunditas, unde potest occurrere carnali prudentiae, velut in his tenebris, quae erant super abyssum, habitaverit spiritus dei, de quo dictum est: Ferebatur super aquas, non intellegenti, quemadmodum lux luceat in tenebris et tenebrae eam non comprehendant, nisi per dei verbum fiat lux et dicatur eis: Fuistis enim aliquando tenebrae; nunc autem lux in domino. Quodsi rationales mentes per voluntatem impiam tenebrosae lucem sapientiae dei nusquam absentem comprehendere non possunt, quod ab ea longe sint affectu, non loco, quid mirum, si spiritus dei, qui superferebatur super aquas, superferebatur etiam super aquarum tenebras, incomparabili quidem longinquitate, sed substantiae, non locorum? p. 599,19