• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

17.

De sacrificiis vero nihil aliud mihi paganus obiceret, nisi cur apud eos illa reprehendamus, cum in nostris veteribus libris talia sibi deus noster iussisse legeretur offerri. Hic ego de vero sacrificio latius fortasse disserens demonstrarem id non deberi nisi uni vero deo, quod ei unus verus sacerdos obtulit, mediator dei et hominum; cuius sacrificii promissivas figuras in victimis animalium celebrari oportebat p. 605,4 propter commendationem futurae carnis et sanguinis, per quam unam victimam fieret remissio peccatorum de carne et sanguine contractorum, quae regnum dei non possidebunt, quia eadem substantia corporis in caelestem commutabitur qualitatem, quod ignis in sacrificio significabat velut absorbens mortem in victoriam. In eo autem populo haec rite celebrata sunt, cuius et regnum et sacerdotium prophetia erat venturi regis et sacerdotis ad regendos et consecrandos fideles in omnibus gentibus et introducendos in regnum caelorum et sacrarium angelorum ad vitam aeternam. Huius itaque veri sacrificii sicut religiosa praedicamenta Hebraei celebraverunt, ita sacrilega imitamenta pagani, quoniam quae immolant gentes, ait apostolus, daemoniis immolant, et non deo. Antiqua enim res est praenuntiativa immolatio sanguinis futuram passionem mediatoris ab initio generis humani testificans. Hanc enim primus Abel obtulisse in sacris litteris invenitur. p. 605,20 Non igitur mirum est, si praevaricatores angeli, quorum duo maxima vitia sunt superbia atque fallacia, per hunc aerem volitantes, quod uni vero deo deberi noverant, hoc sibi a suis cultoribus exegerunt, a quibus dii putari voluerunt dante sibi locum vanitate cordis humani, maxime cum ex desiderio mortuorum constituerentur imagines, unde simulacrorum usus exortus est, et maiore adulatione divini honores deferrentur tamquam in caelum receptis, pro quibus se in terris daemonia colenda supponerent et sibi sacrificari a deceptis et perditis flagitarent. Sacrificium ergo non solum cum iuste imperat verus deus, sed etiam cum superbe exigit falsus deus, satis ostendit, cui debeatur. p. 606,4 Haec illi pagano si esset difficilior ad credendum, etiam ipsa prophetia persuaderem, in qua tam longe ante conscripta sunt, quae nunc impleta monstrarem. Quodsi et hanc contemneret, hoc quoque agnoscerem potius quam mirarer, quandoquidem non omnes fuisse credituros in eiusdem prophetiae veritate recolerem.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité