22.
Sed facite aliquem prorsus carnaliter ita desipientem, ut deum colat, non qualem colimus, qui unus et verus est, sed qualem nos colere dicitis, qui vestris vel calumniis vel suspicionibus fictus est! Nonne etiam iste meliorem colit quam vos? Quaeso enim, advertite et qualescumque oculos aperite; neque enim opus est magno acumine ingenii, ut hoc, quod dicam, perspici possit. Omnes prudentes imprudentesque appello: audite, advertite, iudicate! Quanto enim melius deus vester ex aeternitate versatus esset in tenebris quam coaeternam sibi et cognatam lucem mersisset in tenebras! 611,28 Quanto melius exortam sibi novam lucem ad fugandas tenebras miratus laudaret quam irruentes sibi veteres tenebras nisi sua luce contenebrata evitare non posset, infelix, si perturbatus, crudelis, si securus hoc fecit! Melius enim certe a se factam lucem videret bonam quam a se genitam faceret malam, quae sic ab eo reppulit tenebras inimicas, ut ei fieret inimica. Hoc enim culpae imputabitur damnandis in globo illis reliquiis, quod errare se a priore lucida sua natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, quod antequam eis accideret ex aeternitate si nesciebant hoc sibi futurum, aeternas ignorantiae tenebras, si autem sciebant, aeternas timoris tenebras patiebantur. p. 612,11 Ecce vere pars et substantia dei vestri in suis tenebris ex aeternitate versata est nec postea lucem novam mirata est, sed alias tenebras alienas, quas semper timebat, incurrit. Porro ipse deus, cuius illa pars erat, si eidem parti suae futurum tantum malum timebat, etiam ipsum occupaverant timoris tenebrae, si autem hoc futurum nesciebat, ignorantiae tenebris caecabatur; si autem hoc parti suae futurum sciebat et non timebat, peiores sunt tenebrae tantae crudelitatis quam vel ignorantiae vel timoris; neque enim habebat deus vester, quod in ipsa carne, quam non a deo, sed ab hyle factam dementissime creditis, sic laudat apostolus: Si patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra. p. 612,23 Sed non accusamus: praesciebat, timebat, dolebat, sed quid faceret non habebat. In his ergo suae miseriae tenebris ex aeternitate versatus est nec postea novam lucem, quae ab illo tenebras fugaret, miratus est, sed alias tenebras, quas semper timuit, magno malo suae lucis expertus est. Quanto melius, non dicam, praeceptum daret sicut deus, sed praeceptum acciperet sicut homo, quod bono suo custodiret, malo suo contemneret, in utroque tamen motu animi libera voluntate uteretur potius quam contra voluntatem ad contenebrandam lucem suam inevitabili necessitate premeretur! Nam illud multo utique melius esset, ut praeceptum daret humanae naturae, quam peccaturam esse nesciret, quam naturam suam divinam necessitate pressus peccare compelleret. p. 613,7 Evigilate et dicite nobis, quomodo vincit tenebras, quem vincit necessitas! Haec iam erat apud illum hostis maior, a qua victus et iussus cum minore pugnavit. Quanto melius nesciret, quo ab eius facie fugisset Adam, quam ipse primo a facie durae ac dirae necessitatis et postea a facie diversae atque adversae gentis quo fugeret non haberet! Quanto melius naturae humanae invideret vitam beatam quam naturam divinam daret in miseriam, desideraret sanguinem et adipem sacrificiorum potius, quam ipse totiens etiam idolis mactaretur, mixtus adipi et sanguini omnium victimarum, perturbaretur zelo, si illa sacrificia et diis aliis offerrentur, potius quam ipse ligatus non solum in omnibus frugibus, verum etiam in omnibus carnibus per omnes aras omnibus daemonibus offerretur! p. 613,20 Quanto meliusvel humana indignatione commotus ac turbidus peccantibus et suis et alienis irasceretur, quam ipse non solum in omnibus irascentibus, sed etiam in omnibus timentibus turbaretur, in peccantibus omnibus coinquinaretur, in damnatis omnibus puniretur ubique ligatus ex illa sua parte, quam ad tale dedecus innocentem ipse damnavit, ut per illam vinceret, quod timebat, etiam ipse sub tam exitiosa necessitate damnatus, ut ei damnata pars eius posset ignoscere, si cum iam miser sit, vel humilis esset! Nunc autem quis ferat reprehendi a vobis deum irascentem suis alienisque peccantibus, cum deus, quem fingitis, membra sua, quae coactus coegit ire in fauces peccati, postea damnet in globo? p. 614,5 Quod quidem cum faciet, ut dicitis, iram non habebit. Sed miror, si frontem habebit inferendo in eos quasi vindictam, a quibus petere deberet veniam et dicere: obsecro, ignoscite, membra mea estis; quando ego in vos istuc nisi victus necessitate facere possum? Scitis et vos, quod tunc, quando vos huc misi, horrendus hostis eruperat; quod autem nunc vos hic illigo, timeo, ne rursus erumpat. Iam certe etiam illud fatemini multo melius esse hominum milia ob nullam vel levem culpam temporali morte interficere quam membra sua, id est membra dei, substantiam dei et plane deum et in peccati voraginem tradere et poenae sempiternae colligatione damnare. p. 614,16 Si enim esset illis membris peccandi vel non peccandi liberum arbitrium, quamquam de substantia dei, quae vere substantia dei est ac per hoc omnino incommutabilis, quemadmodum hoc dicatur, non invenitur; deus enim omnino peccare non potest, sicut negare se ipsum non potest; homo autem potest peccare et deum negare, sed si nolit, non facit -, si ergo istis membris dei vestri velut animae humanae ac rationali esset, ut dixi, peccandi vel non peccandi liberum voluntatis arbitrium, recte fortasse pro gravibus criminibus illo globi supplicio plecterentur. Nunc autem libertatem voluntatis illas particulas habuisse dicere non potestis, quam totus deus ipse non habuit, quia si eas non mitteret in peccatum, totus a tenebrarum gente pervasus peccare cogeretur; quod si cogi non posset, peccavit, cum eas eo misit, ubi cogi possent, et ideo magis ipse illo velut parricidali culleo dignus, qui hoc fecit libero imperio, quam illae, quae obtemperando illuc ierunt, ubi recte vivendi arbitrium liberum perdiderunt. p. 615,5 Si autem ad peccandum et ipse invasus atque possessus cogi posset, nisi per suae partis primo flagitium, deinde supplicium sibi providisset _nulla[que]_fuit in deo vestro nec in eius partibus libera voluntas, nec se fingat iudicem, sed agnoscat reum, nec quia passus est, quod nolebat, sed quia se simulat iusta retribuere damnando eos, quos novit malum passos esse potius quam fecisse, quod ad hoc tantum simulat, ne victus inveniatur, quasi aliquid prosit alicui misero, si felix aut fortunatus vocetur. p. 615,13 Nempe iam et hoc melius erat, ut deus vester sine ullo aequitatis examine hominibus nec iustis nec peccatoribus parceret – quod in reprehensione dei nostri Faustus nihil intellegens ultimum posuit – quam in membra sua sic saeviret, ut parum sit, quod ea inexpiabiliter venenanda hostibus obtulit, nisi etiam falso crimine iniquitatis accuset, quae ideo merito dicit pendere tam immane ac sine fine supplicium, quod errare se a priore sua lucida natura passa sunt et inimica lumini sancto exstiterunt. Unde, nisi quia, ut ipse dicit, ita erant inviscerata primae aviditati principum tenebrarum, ut originem suam recolere seque ab hostili natura discernere non valerent? Ergo animae huiusmodi nihil mali ipsae fecerunt, sed innocentes tantum malum perpessae sunt, quo faciente nisi illo, primitus qui, ut a se in tantum malum procederent, imperavit! p. 616,1 Peiorem ergo expertae sunt patrem quam hostem. Pater enim eas ad tantum malum misit, hostis autem tamquam bonum appetivit cupiens perfrui, non nocere; ille sciens nocuit, ille nesciens. Sed deus infirmus atque inops aliter sibi consulere non valebat, prius adversus hostem improbum et post adversus inclusum. Saltem ergo non accuset eas, quarum oboedientia tutus est, quarum morte securus est. Si enim coactus est proeliari, numquid et calumniari? Nam quando se errare a priore sua lucida natura passae sunt et inimicae lumini sancto exstiterunt, ad hoc utique ab hoste coactae sunt, cui si resistere non valuerunt, innocentes damnantur, si autem valuerunt nec voluerunt, quid adhuc tam fabulose inducitis naturam mali, cum a propria voluntate sit origo peccati? p. 616,14 Hoc enim certe sua culpa, non vi aliena fecerunt, quod, cum possent malo resistere, noluerunt. Quod enim si facerent, bene facerent, si autem non facerent, graviter immaniterque peccarent; si potuerunt et non fecerunt, utique noluerunt. Si ergo noluerunt, voluntatis crimen est, non necessitatis; a voluntate igitur initium peccati. Unde autem initium peccati, inde initium mali vel faciendi contra iustum praeceptum vel patiendi secundum iustum iudicium. Proinde nulla causa est, cur quaerentes, unde sit malum, irrueritis in huius erroris tam magnum malum, ut naturam tot bonis abundantem naturam mali diceretis et in natura summi boni ante commixtionem naturae mali horrendum necessitatis malum poneretis. p. 616,26 Et huius enim erroris vestri causa superbia est, quam non habebitis, si nolitis. Sed vos dum vultis illud, quo irruistis, quoquo modo defendere, aufertis originem peccati a voluntatis arbitrio et ponitis in vana et falsa fabula naturam mali. Ac per hoc restat, ut dicatis etiam illas animas in horribili globo aeterna colligatione damnandas non voluntate, sed necessitate inimicas lumini sancto exstitisse talemque deum vestrum iudicem constituatis, apud quem nihil prodesse possitis eis, quarum causam demonstrata necessitate defenditis, et talem regem, a quo fratribus vestris, filiis et membris illius, quorum inimicitias adversus vos et ipsum non voluntate, sed necessitate exstitisse perhibetis, nec indulgentiam impetrare valeatis. p. 617,11 O immanissimam crudelitatem! Nisi quod convertitis vos ad ipsius defensionem, ut eum quoque ista quod necessitate faciat excusetis. Si ergo possetis invenire alterum iudicem, qui liber vinculo necessitatis moderator exsisteret aequitatis, istum certe in illo globo non forinsecus figeret, sed cum ipso terribili hoste intus includeret. Cur enim non iuste prior sit ad poenam damnationis, qui prior est ad crimen necessitatis? Quanto ergo melius eligeretis deum in comparatione peioris, non qualem colimus, sed qualem nos colere vel fingitis vel putatis, qui sine ullo aequitatis examine, sine ulla distinctione damnationis et disciplinae non parceret in servis suis nec iusto nec peccatori, p. 617,22 potius quam non parceret membris suis vel innocentibus, si necessitas crimen non est, vel illi obtemperando factis nocentibus, si et necessitas crimen est, ut ab illo in aeternum damnarentur, cum quo vel simul absolvi, si post victoriam respiraret libertas, vel simul damnari debuerunt, si et post victoriam tantum saltem valeret necessitas, ut aliquid valeret et aequitas, sicut autem deum, non illum verum et summum, quem colimus, sed alium nescio quem falsum confingitis, quem nos colere vel arbitramini vel calumniamini, qui tamen etiam ipse multo est melior deo vestro; ambo enim non sunt et a vobis ambo finguntur, sed meliorem fingitis eum, quem tamquam nostrum accusatis, quam eum, quem vestrum adoratis.