• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER QUINTUS

8.

Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter iustitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere iustitia est? Pro qua impia perversitate propter christianorum temporum mansuetudinem quam parva et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? Sed tamquam caecis fatuisque loquamini, iustitiae vestrae velut magnum esse vultis indicium, quod opprobria sustinetis persecutionemque patimini. Porro si tanto est quisque iustior, quanto graviora perpetitur – omitto dicere, quod videre facillimum est, quam multo graviora vobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti – illud dico: p. 280,5 Si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto quisquis patitur persecutionem iam etiam veram fidem iustitiamque tenere dicendus est, concedite, ut ille sit fidei verioris maiorisque iustitiae, quem multo vobis graviora perpessum potuerimus ostendere, et milia iam vobis nostrorum martyrum occurrant atque ipse praecipue Cyprianus, cuius etiam litteris edocetur, quod in Christum crediderit natum ex virgine Maria. Pro hac ille fide, quam vos detestamini, usque ad gladium mortemque pervenit cum gregibus christianorum tunc ita credentibus atque ita graviusque morientibus. p. 280,15 Faustus autem convictus vel confessus, quod Manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad iudicium proconsulare productis, eis ipsis christianis, quibus perducti sunt, intercedentibus levissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est, quod sua sponte cotidie servi dei faciunt se a turbulento strepitu populorum removere cupientes, et unde publica terrenorum principum uota per indulgentiam solent relaxare damnatos. Denique non multo post inde omnes eadem sollemni sorte dimissi sunt. Fatemini ergo illos fidem tenuisse veriorem iustioremque vitam, qui pro ea multo quam vos atrociora sustinere meruerunt, aut desinite vos inde iactare, quod multis detestabiles sitis. p. 280,26 Sed discernite, quid sit persecutionem pati pro blasphemia et persecutionem pati pro iustitia; et pro qua istarum patiamini, in vestris libris etiam atque etiam diligenter advertite!

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité