• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

38.

Iam vero in hac re gesta atque in divinis libris posita fideliterque narrata quem non delectet etiam factum propheticum perscrutari et sacramenti ostium pia fide studioque pulsare, ut aperiat dominus et ostendat, quis tunc in illo figurabatur viro et cuius sit uxor, quae in hac peregrinatione atque inter alienigenas pollui macularique non sinitur, ut sit viro suo sine macula et ruga ? In gloria quippe Christi recte vivit ecclesia, ut pulchritudo eius honori sit viro eius, sicut Abraham propter Sarae pulchritudinem inter alienigenas honorabatur; eique ipsi, cui dicitur in canticis canticorum: O pulchra inter mulieres, ipsius pulchritudinis merito reges offerunt munera, sicut Sarae obtulit rex Abimelech plus in ea mirans formae decus, quod amare potuit et violare non potuit. p. 632,2 Est enim et sancta ecclesia domino Iesu Christo in occulto uxor. Occulte quippe atque intus in abscondito secreto spiritali anima humana inhaeret verbo dei, ut sint duo in carne una, quod magnum coniugii sacramentum in Christo et in ecclesia commendat apostolus. Proinde regnum terrenum saeculi huius, cuius figuram gerebant reges, qui Saram polluere permissi non sunt, non expertum est nec invenit ecclesiam coniugem Christi, id est, quam fideliter illi tamquam principio viro suo subdita cohaereret, nisi cum violare temptavit et divino testimonio per fidem martyrum cessit correptumque in posterioribus regibus honoravit munere, quam correptioni suae subdere in prioribus non evaluit. p. 6232,14 Nam quod tunc in eodem rege prius et posterius figuratum est, hoc in isto regno prioribus et posterioribus regibus adimpletum.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité