42.
Nec ideo tamen hoc factum vel ipsius Loth vel eius filiarum iustificamus, quia significavit aliquid, quod futuram quorundam perversitatem praenuntiaret. Aliud enim illae, ut hoc facerent, intenderunt, aliud deus, qui hoc fieri permisit, ut etiam inde aliquid demonstraret manente recto iudicio suo super peccatum hominum tunc praesentium et vigilante providentia sua pro significatione futurorum. Proinde illud factum cum in sancta scriptura narratur, prophetia est, cum vero in illorum vita, qui hoc commiserunt, consideratur, flagitium est.