46.
Mirabili sane impudentia Faustus Isaac quoque filium Abrahae criminatus est, quod Rebeccam, quae uxor erat, sororem finxerit. p. 637,21 Genus enim Rebeccae non tacitum est, et eam per notissimam propinquitatem sororem eius fuisse manifestum est. Ut autem taceret uxorem, quid mirum aut quid pravum, si imitatus est patrem, cum eadem iustitia defendatur, qua pater eius de simili obiecto inculpatus inventus estf? Quae igitur pro Abraham, quod ad hanc rem attinet, adversus criminantem Faustum diximus, eadem etiam pro Isaac filio eius valent; quae recensere non est difficile. Nisi forte studiosorum aliquis quaerat, in cuius figurae sacramento accipiendum sit, quod rex alienigena Rebeccam viri sui coniugem tunc esse cognovit, quando eum cum illa ludentem vidit, quod non cognovisset, nisi cum coniuge ille sic luderet, quomodo cum ea, quae coniux non esset, ludere non deceret. Quod cum sancti coniugati faciunt, non inaniter faciunt, sed prudenter; p. 638,9 descendunt enim quodam modo ad feminei sexus infirmitatem, ut aliquid blanda hilaritate vel dicant vel faciant, non enervantes, sed temperantes virilem vigorem; quod tamen ei, quae uxor non est, qui dixerit aut fecerit, turpis est. Verum hoc, quod ad mores humanitatis pertinet, dixerim, ne quisquam durus et sine affectu id ipsum pro crimine obiciat sancto viro, quod cum coniuge sua luserit. Tales enim homines inhumani si aliquem gravem virum ludicrum aliquid garrientem pueris etiam parvulis viderint, quo eorum lacteum sensum affabili et nutritoria facilitate permulceat, tamquam delirantem reprehendunt, obliti unde creverint, aut ingrati, quod creverint. p. 638,20 Quid autem sibi velit in sacramento Christi et ecclesiae, quod tantus patriarcha cum coniuge luserit coniugiumque illud inde sit cognitum, videt profecto, quisquis, ne aliquid errando in ecclesiam peccet, secretum viri eius in scripturis sanctis diligenter intuetur, et invenit eum maiestatem suam, qua in forma dei aequalis est patri, paulisper abscondisse in forma servi, ut eius capax esse humana infirmitas posset eoque modo se coniugi congruenter aptaret. Quid enim absurdum, immo quid non convenienter futurorum praenuntiationi accomodatum, si propheta dei carnale aliquid lusit, ut eum caperet affectus uxoris, cum ipsum verbum dei caro factum sit, ut habitaret in nobis?