• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

62.

Quod ita nobis Faustus vel ipsa Manichaea perversitas arbitratur adversum, quasi nobis in illius scripturae veneratione dignoque praeconio vitia hominum, quae illa commemorat, necesse sit approbare. Quin potius necesse est, ut, quanto illam religiosius accipimus, tanto fidentius illa culpemus, quae per eius veritatem certius culpanda didicimus. Ibi enim fornicatio et omnis illicitus concubitus divino iure damnatur, ac per hoc, cum talia quorundam facta commemorat, de quibus eo loco suam taceat sententiam, iudicanda nobis permittit, non laudanda praescribit. Quis enim nostrum in ipso evangelio non detestatur Herodis crudelitatem, cum de Christi nativitate sollicitus tot infantes iussit occidi? At hoc factum ibi non vituperatur, sed tantum narratur. p. 658,18 Sed ne hoc Manichaei vesana impudentia falsum esse contendant, quia et ipsam Christi nativitatem, qua Herodes perturbatus est, negant, ipsorum Iudaeorum immanitatem et caecitatem legant, quemadmodum illic tantummodo narretur, non vituperetur, et tamen ab omnibus detestetur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité