• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

63.

Sed inquiunt iste Iudas, qui cum sua nuru concubuit, inter duodecim patriarchas computatur. Quid enim? Et ille Iudas, qui dominum tradidit, nonne inter duodecim apostolos numeratus est et cum eis unus ex eis ad praedicandum evangelium diabolus missus est? Sed adhuc respondent et dicunt ille post tale facinus laqueo suo peremptus et apostolorum numero exemptus est; iste autem post hanc turpitudinem inter fratres suos ab illo patre, cui tam magnum testimonium deus perhibet, praecipue benedictus et supra omnes laudatus est. p. 659,6 Quin immo hinc expressius apparet non ad ipsum, sed ad Christum, qui ex eius tribu praenuntiabatur in carne venturus, illam pertinere prophetiam, et ideo magis flagitium eius divina scriptura tacere non debuit, sicut non tacuit, ut in verbis patris eius, quibus post illud dedecus ita laudatur, quia ipse non agnoscitur, alius requiratur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité