• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

72.

Sed deus, inquit, verus et bonus nullo modo talia iussisse credendus est. Immo vero talia recte non iubet, nisi deus verus et bonus, qui et solus novit, quid cuique iubendum sit, et solus neminem quicquam incongruum perpeti sinit. Ceterum ista imperita et falsa bonitas cordis humani contradicat et Christo, ne deo bono iubente impii mali aliquid patiantur, cum dicturus est angelis: p. 669,17 Colligite primum zizania et alligate fasciculos ad comburendum, qui tamen hoc ipsum inoportune facere volentes servos prohibuit dicens: Ne forte cum vultis colligere zizania, eradicetis simul et triticum. Ita solus deus verus et bonus novit, quid, quando, quibus, per quos fieri aliquid vel iubeat vel permittat. Poterat etiam ista humana non bonitas, sed plane vanitas eidem domino contradicere, cum desiderio noxio daemonum in porcos ire volentium petentiumque permisit, praesertim quia Manichaei non solum porcos, verum etiam minutata et abiecta animalia hominum animas habere crediderunt. Qua vanitate improbata et abiecta illud tamen constat dominum nostrum Iesum Christum, dei unicum filium ac per hoc deum verum et bonum, mortem _ (morte?)_pecorum alienorum perniciem qualiumcumque animantium et grave damnum hominum desiderio daemonum concessisse. p. 670,3 Quis autem dementissimus dixerit, quod eos ab hominibus non potuisset excludere, etiamsi eorum noxiae voluntati nec porcorum exitium praestare voluisset? Porro si spirituum damnatorum et igni aeterno iam destinatorum quamvis saeva et iniqua cupiditas a creatore atque ordinatore omnium naturarum occulto quidem, sed ubique iusto moderamine in id, quo se inclinaverat, relaxata est, quid absurdum est, si Aegyptii ab Hebraeis, homines inique dominantes ab hominibus liberis, quorum etiam mercedis pro eorum tam duris et iniustis laboribus fuerant debitores, rebus terrenis, quibus etiam ritu sacrilego in iniuriam creatoris utebantur, privari meruerunt? p. 670,14 Quod tamen si Moyses sua sponte iussisset, aut hoc Hebraei sua sponte fecissent, profecto peccassent, quamquam illi non quidem hoc faciendo, quod vel iusserat vel permiserat deus, sed tamen talia fortasse cupiendo peccaverunt. Quod autem hoc facere divina dispensatione permissi sunt, illius iudicio iusto bonoque permissi sunt, qui novit et poenis vel coercere improbos vel erudire subiectos et praecepta validiora dare sanioribus et quosdam medicinales gradus infirmioribus ordinare. Moyses vero nec cupiditatis arguendus est in illis rebus desideratis nec contumaciae in divinis imperiis quibuscumque contemptis.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité