80.
Restat in maledicis et sacrilegis reprehensionibus Fausti, quibus nunc respondeo, quod locutus dominus ad Osee prophetam dixit: Accipe tibi uxorem fornicariam et fac filios de fornicaria. In qua scriptura sic excaecatum est immundum cor eorum, ut nec apertissima verba evangelica intellegant domini dicentis ad Iudaeos: Meretrices et publicani praecedent vos in regno caelorum. Quid enim adversum clementiae veritatis, quid inimicum fidei christianae, si meretrix relicta fornicatione in castum coniugium commutetur? p. 683,3 Et quid tam incongruum et alienum a fide prophetae, quam si non crederet omnia peccata impudicae dimissa esse in melius commutatae? Itaque cum meretricem propheta fecit uxorem, et ad vitam corrigendam mulieri consultum est et figurae sacramentum, de quo mox loquemur, expressum. Sed quis non videat, in hoc facto quid potius Manichaeorum offendat errorem? Scilicet, quia solent dare operam meretrices, ne gravidae fiant. Proinde istis fornicaria magis permanens placebat, ut deum ipsorum non ligaret, quam unius viri facta uxor ut pareret.