• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

81.

De Salomone autem quid dicam, nisi quia gravius ipsius fidelis et sanctae scripturae testimonio redarguitur quam petulantibus et nugacibus Fausti conviciis? Illa enim de illo et quid boni prius habuisset et quid mali faciendo bonum, in quo primum fuerat, reliquisset, veraciter fideliterque locuta est; p. 683,18 iste autem oculis clausis vel potius exstinctis non quo lumine manifestante ducebatur, ibat, sed quo malevolentia praecipitante ferebatur, irruebat. Hoc ipso enim magis insinuaverunt sancti libri religiosis lectoribus et electoribus suis, quam caste habuerint sancti viri plures uxores, quod Salomon, qui eas non illo modo, sed magis ad libidinem quam ad propaginem habuit, improbatus est et reprehensus his verbis, ut appellaretur amator mulierum et inde ad profundum idolatriae lapsus atque demersus eadem veritate personam nullius acceptante proderetur.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité