• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

84.

In Thamar ergo nuru Iudae intellegitur plebs regni Iudaeorum, cui de tribu Iuda reges tamquam mariti adhibebantur. Merito nomen eius amaritudo interpretatur; ipsa enim domino fellis poculum dedit. Duo autem genera principum, qui non recte operabantur in plebe, unum eorum, qui oberant, alterum eorum, qui nihil proderant, significantur in duobus filiis Iudae, quorum unus erat malignus vel saevus ante dominum, alter in terram fundebat, ne semen daret ad fecundandam Thamar. p. 687,9 Nec sunt amplius quam duo genera hominum inutilia generi humano: unum nocentium, alterum praestare nolentium et, si quid boni habent in hac terrena vita, perdentium tamquam in terram fundentium. Et quoniam in malo prior est, qui nocet, quam ille, qui non prodest, ideo maior dicitur malignus ille et sequens, qui fundebat in terram. Nomen quoque maioris, qui vocabatur Er, interpretatur pellicius, qualibus tunicis induti sunt primi homines in poenam damnationis suae dimissi ex paradiso; sequentis autem nomen, qui vocabatur Aunan, interpretatur maeror eorum. Quorum, nisi quibus nihil prodest, cum habeat, unde prodesse possit atque id perdat in terra? p. 687,20 Maius porro malum est ablatae vitae, quod significat pellis, quam non adiutae, quod significat maeror eorum. Deus tamen ambos occidisse dictus est, ubi figuratur regnum talibus hominibus abstulisse. Tertius vero filius Iudae, quod illi mulieri non iungitur, significat tempus, ex quo reges plebi Iudaeorum coeperunt de tribu Iuda non fieri. Et ideo erat quidem filius Iudae, sed eum maritum Thamar non accipiebat, quia erat eadem tribus Iuda, sed iam populo inde nemo regnabat. Unde et nomen eius, id est Selo, interpretatur dimissio eius. Non pertinent sane ad hanc significationem viri sancti et iusti, qui licet illo tempore fuerint, ad novum tamen pertinent testamentum, cui prophetando scienter utiles fuerunt, qualis David fuit. p. 688,8 Eo sane tempore, quo iam Iudaea coeperat reges ex tribu Iuda non habere, non est computandus Herodes maior in regibus eius tamquam maritus Thamar; erat enim alienigena nec ei sacramento illo mysticae unctionis tamquam coniugali foedere cohaerebat, sed tamquam extraneus dominabatur, quam potestatem a Romanis et a Caesare acceperat. Sic et eius filii tetrachae, quorum erat unus Herodes patris nomine appellatus, qui cum Pilato in passione domini concordavit. Isti ergo alienigenae usque adeo non deputabantur in regno illo mystico Iudaeorum, ut ipsi Iudaei publice clamarent frendentes adversus Christum: Nos non habemus regem nisi Caesarem. Neque hoc verum nisi illa universali dominatione Romanorum; quippe etiam Caesar rex erat non proprie Iudaeorum; sed ut Christum negarent et hunc adularent, ideo se tali voce damnarunt. p. 688,23

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité