• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET VICESIMUS

91.

Quod vero exspoliavit Aegyptios iussu domini dei sui, nihil nisi iustissime iubentis, quid praefiguraverit iam in quibusdam libris, quos de doctrina christiana praenotavi, quantum mihi tunc occurrit, me recolo posuisse, quod auro et argento et veste Aegyptiorum significatae sint quaedam doctrinae, quae in ipsa consuetudine gentium non inutili studio discantur. p. 698,2 Sed sive hoc significet sive illud, quod ex ipsis gentibus animae pretiosae tamquam vasa aurea et argentea cum suis utique corporibus – quod vestes significant – adiungunt se populo dei, ut simul de hoc saeculo tamquam de Aegypto liberentur: sive hoc ergo sive illud sive aliquid aliud hinc fuerit figuratum, certum est tamen eis, qui has litteras pie legunt, non frustra neque sine praenuntiatione futurorum esse illa iussa, facta, conscripta.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité