1.
Faustus dixit: _Deus finem habet aut infinitus est?_Si oratio vestra non fallit, quae dicit: Deus Abraham et deus Isaac et deus Iacob, habet finem deus, nisi forte alter est hic, de quo perrogas, et alter, quem oratis; alioquin circumcisionis terminus, qui Abraham et Isaac et Iacob a gentium ceterarum societate dissignat, etiam dei ipsius circa eos terminat potestatem; cuius autem finita potestas est, et ipse non caret fine. p. 725,9 Denique ne antiquorum quidem hac oratione mentionem facitis, qui ante Abraham fuerunt, Enoch dico et Noe et Sem ac reliquos eorum similes, quos fuisse quidem iustos in praeputio non negatis, sed quia idem circumcisionis insigni carebant, ne ipsorum quidem vultis esse deum, sed solius Abrahae et seminis eius. Igitur si est unus et infinitus deus, quid sibi vult haec invocationis vestrae tam diligens et sollicita cautio, ut non contenti nominasse deum adiciatis et cuius, Abraham scilicet et Isaac et Iacob, p. 725,17 tamquam in turba aliqua deorum erratura aut naufragium passura vestra oratione, nisi ad signum naviget Abrahae? Et haec quidem certa de causa Iudaeos orare haud absurdum est utpote circumcisos; sic enim circumcisionis se invocare designant deum propter deos praeputii. Vos vero cur hoc ipsum faciatis, parum intellego, cum minime geratis signum, quod habuerit Abraham, cuius vos vocatis deum. Vere enim, quod intellegi datur, cognitionis mutuae causa, ne a se scilicet invicem aberrarent, notas sibimet huiusmodi alternis imposuisse videntur Iudaei ac Iudaeorum deus. p. 726,3 Atque ipse quidem eos circumcisionis obscaeno charactere signavit, quo, ubicumque terrarum fuerint, ubicumque gentium, per circumcisionem tamen ipsius esse noscantur; idem vero suum vicissim deum parentum suorum cognomine signaverunt, quo, ubicumque et ipse fuerit, in magna quamvis deorum frequentia, cum deus Abraham audierit et deus Isaac et deus Iacob, protinus se invocari cognoscat. Quod fere in multis fieri solet unum habentibus nomen, ut eorum nemo appellatus respondeat nisi audito cognomine. Sic namque et pastor atque armentarius pecoribus notas inurunt, ne eorum quisque pro suo usurpet alienum. Quibus quia et vos similiter facitis deum Abraham dicentes et deum Isaac et deum Iacob*, non solum finem ostenditis habere deum, sed quod sitis etiam vos ab eodem alieni signi eius sacramenti expertes, quod est virilium mutilatio, per quam idem suos agnoscit. p. 726,17 Quapropter hic si est deus, quem colitis, liquet ex hoc admodum, quod habeat finem. Si vero infinitum deum esse vultis, huic vos ante renuntiare necesse est et oratione mutata erroris praeteriti vestri paenitudinem gerere. Et hoc quidem dictum ita est, ut de vestro vos vicisse videamur; alioquin summum et verum deum utrum sit idem infinitus necne, si quaeritur, de hoc vero nos boni et mali contrarietas breviter poterit edocere. Quoniam quidem si non est malum, profecto infinitus est deus; habet autem finem, si malum est; constat autem esse malum. Non igitur infinitus est deus; illinc enim esse mala accipiunt, ubi bonorum est finis.