• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER VICESIMUS SEXTUS

4.

Ac per hoc quid de Helia factum sit, nescimus; hoc de illo tamen credimus, quod verax scriptura testatur. Illud sane scimus hoc de illo factum, quod dei voluntas habet; quod autem dei voluntas non habet, fieri de quoquam omnino non posse. Proinde si mihi dicatur posse fieri, ut caro verbi gratia huius vel illius hominis in corpus caeleste mutetur, concedo fieri posse, sed utrum futurum sit nescio et ideo nescio, quia quid habeat de hac re dei voluntas, me latet; illud me tamen non latet sine dubio futurum, si hoc dei voluntas habet. Porro si audiam, quod aliquid futurum erat, sed deus fecit, ne fieret, fidissime respondebo: illud potius futurum erat, quod deus fecit, non illud, quod si futurum esset, hoc fecisset. p. 732,13 Nam deus, quod facturus erat, utique sciebat et ideo simul sciebat illud futurum non fuisse, quod ne fieret facturus erat; et procul dubio potius verum est, quod scit deus quam quod opinatur homo. Unde tam non possunt futura non fieri quam non fuisse facta praeterita, quoniam non est in dei voluntate, ut eo sit aliquid falsum, quo verum est. Quapropter omnia, quae vere futura sunt, sine dubio fient; si autem facta non fuerint, futura non erant. Ita omnia, quae vere praeterita sunt, sine dubio praeterierunt.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité