1.
Faustus dixit: Sed non poterat mori, nisi natus esset. p. 738,23 Et ego respondeo: Nec nasci poterat, nisi deus non esset; aut si potuit et deus esse et nasci, quare non et non nasci potuerit et mori? Vides ergo utile satis non esse in his consequentiam quaerere aut argumentis adniti, cum de rebus agitur, quae pertineant ad Iesum, sed quaerendum potius est, quid ipse de se quidve apostoli sui de eodem praedicarint, ipsaque adeo pertractanda genealogia est et videndum, si sibi conveniat, non ex coniectura passionis nativitatis eius exquirere veritatem, quia et pati non natus potuit et natus minime pati, praesertim ipsis vobis fatentibus deo esse impossibile nihil, p. 739,5 quod erit et ipsum falsum, si hoc constiterit non potuisse mori non natum.