• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS

1.

Faustus dixit: De vobis iam dudum Paulus scripsit, quia discedent quidam a fide intendentes spiritibus seductoriis, doctrinis daemoniorum, in hypocrisi loquentes mendacium, cauteriatam habentes conscientiam suam, prohibentes nubere, abstinentes a cibis, quos deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus. p.748,5 Numquam plane tibi ego haec ab apostolo dicta esse consenserim, nisi antea confitearis ipse Moysen et prophetas doctrinas attulisse daemoniorum et seductorii spiritus ac maligni fuisse interpretes, qui a porcina et ceteris carnibus, quas immundas vocant, sollicite doceant abstinendum. De his ergo primo deliberandum vobis est et diu multumque cogitandum, haec quid debeant accipi, in deone ipsi haec, an in daemonio locuti videantur. p. 748,12 Hac enim tenus aut et Moyses et prophetae nobiscum damnati erunt aut et nos cum illis absoluti. Neque enim iusta haec nunc vestra sententia est, ut nos quidem, qui solum in plebe sacerdotale hominum genus censeamus a carnibus abstinere debere, daemoniorum doctrinae videamur vobis assectatores, vestros vero prophetas atque ipsum adeo Moysen, qui primus non antistitibus solum, sed omni confuse hominum generi suilla interdixerit et leporina et hericina carne et sepiis ac lolliginibus ceterisque generibus piscium carentibus squama, non in spiritu seductorio hoc nec in doctrina daemoniorum, sed in deo potius et in sancto spiritu locutos esse arbitremini. Igitur ut hoc tibi interim Paulum dixisse concedam, victus tamen abs te non ante fuero, quam tu Moysen damnaveris et prophetas, ut quod ratione convictus et veritate numquam fortasse fecisses, id nunc ventris causa facere videaris, blasphemare Moysen. p. 748,28

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité