• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS

3.

De vobis vero quid dicam, id est de christianioribus apud vos, quorum nonnulli quidem porcina, plerique vero quadrupede omni, alii etiam cuncto animali penitus abstinent, fertque ob hoc in oculis eos omnis ecclesia et summa cum veneratione suscipiens solum non deos existimat? p. 749,15 Nec videtis, indociles, quia si hoc verum et ab apostolo dictum testimonium est, daemoniorum et ipsi sunt ludificati doctrinis. Quid vero et de illo dicemus, quod sane frustrari quis audeat aut abnegare, cum constet hoc inter omnes et aeque per orbem terrarum quotannis omni cum studio celebratur in conventu catholico ? Dico autem quadragesimam, quam qui inter vos rite observandam putaverit, abstineat necesse est omnibus his, quae capitulum hoc a deo ad percipiendum nobis creata dicit et daemoniorum insuper doctrinam vocat abstinentiam praedictorum. 749,25 Quid ergo et vos, carissimi? Ritune tunc daemoniorum vivitis, cum haec a vobis passionis Christi celebrantur mysteria et seductorii spiritus fraude capimini et in hypocrisi loquimini mendacium et cauteriatam habetis conscientiam vestram? Quodsi horum nihil vos, nec nos igitur. Quid ergo sibi vult capitulum hoc, aut a quo scriptum putabimus et contra quos, quod nec veteris testamenti traditiones nec novi confirmet scita, siquidem hoc ab omnibus, ut ex vobis ipsis apparet, illud vero a quibusdam quamvis abstineri tamen docet, sententia vero haec vestra cunctam penitus carnalium ciborum abstinentiam daemoniorum vult esse doctrinas. Cui si et vos creditis, eadem saepius dixero, damnate Moysen, renuntiate prophetis, ferte parem et de vobis ipsis sententiam, quia ut illi semper a quibusdam ciborum, sic vos interdum abstinetis ab omnibus. p. 750,13

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité