• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER UNUS ET TRICESIMUS

1.

Faustus dixit: Omnia munda mundis, immundis autem et coinquinatis nihil mundum; sed inquinata sunt eorum et mens et conscientia. Hoc quoque ipsum, utrum vobis expediat a Paulo dictum credere, considerandum est. Hactenus enim non tantum daemoniis exagitatos constabit (v.l.) Moysen et prophetas, cum tantas de ciborum differentiis tulerint leges, sed etiam quod immundi ipsi fuerint et coinquinati mente atque conscientia sua, ut congrue in ipsos et illud cadere possit, quod sequitur : Deum se scire profitentur, operibus autem negant. p. 756,11 Cui autem hoc magis competit quam prophetis atque Moysi, qui longe aliter vixisse probantur quam dei cognitoribus congruebat. Ego tamen nunc usque praeter adulteria et fraudes et homicidia nihil aliud esse putaveram, unde conscientias pollutas habuisse viderentur Moyses et prophetae; nunc autem hoc demonstrante capitulo scire iam datur etiam hinc eos inquinatae mentis fuisse, quia aliquid putaverint inquinatum. p. 756,18 Quorsum ergo talibus etiam nunc vos visionem divinae maiestatis contingere potuisse arbitramini, cum sit scriptum nisi eos, qui corde puri fuerint, deum videre non posse? At vero hi etiam si casti ab illicitis facinoribus exstitissent, sola tamen haec abstinendi a quibusdam escis superstitio, si mentem contaminat, divinitatis eis potuit negasse conspectum. Evanuit ergo iam atque exstincta simul est Danihelis quoque illa ac trium puerorum gloriatio, qui et ipsi usque ad hanc praedicationem, quae censet nihil immundum, castissimi plane ac bonae mentis iuvenes habiti sunt in Iudaismo, quia scilicet paternarum memores traditionum a gentium dapibus et maxime immolatis omni cum studio se conservaverint illibatos. p. 757,5 Nunc enim demum apparuit et ipsos contaminatos fuisse mentibus et conscientia tum maxime, cum os a sanguine et cibis feralibus abstinebant.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité