• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

2.

An si patris testamentum habet aliqua, in quibus parum debeat audiri – patris enim esse vultis Iudaicam legem, cuius novimus quam multa vobis horrorem, quam multa pudorem faciant, ut quantum ad animum iamdudum ipsi iudicaveritis eam non esse sinceram, quamvis partim pater ipse, ut creditis, digito suo eam vobis, partim Moyses scripserit, fidelis et integer – solius filii putatis testamentum non potuisse corrumpi, solum non habere aliquid, quod in se debeat improbari, p. 761,17 praesertim quod nec ab ipso scriptum constat nec ab eius apostolis, sed longo post tempore a quibusdam incerti nominis viris, qui, ne sibi non haberetur fides scribentibus, quae nescirent, partim apostolorum nomina, partim eorum, qui apostolos secuti viderentur, scriptorum suorum frontibus indiderunt asseverantes secundum eos se scripsisse, quae scripserint ? Quo magis mihi videntur iniuria gravi affecisse discipulos Christi, quia quae dissona idem et repugnantia sibi scriberent, ea referrent ad ipsos et secundum eos haec scribere se profiterentur evangelia, quae tantis sint referta erroribus, tantis contrarietatibus narrationum simul ac sententiarum, ut nec sibi prorsus nec inter se ipsa conveniant. p. 761,28 Quid ergo aliud est [quam] calumniari bonos et Christi discipulorum concordem coetum in crimen devocare discordiae ? Quae quia nos legentes animadvertimus cordis obtutu sanissimo, aequissimum iudicavimus utilibus acceptis ex isdem, id est his, quae et fidem nostram aedificent et Christi domini atque eius patris omnipotentis dei propagent gloriam, cetera repudiare, quae nec ipsorum maiestati nec fidei nostrae conveniant.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité