• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

6.

Equidem haud ignoro, quin vos haec non audeatis dicere falsa, sed quia sint eadem pro tempore tunc mandata Iudaeis usque ad adventum scilicet Iesu, qui quoniam venerit ab eodem praenuntiatus, ut vultis, vetere testamento ipse iam doceat, quid accipiendum nobis ex eodem sit et quid relinquendum. Sed an prophetae Iesum praesagaverint, postea videbimus ; interim ad haec me nunc respondere oportet, quia si Iesus per testamentum vetus adnuntiatus nunc diiudicat et carminat docetque pauca eius accipienda esse, repudianda vero quam plurima, et nobis paracletus ex novo testamento promissus perinde docet, quid accipere ex eodem debeamus et quid repudiare. p. 765,20 - De quo ultro Iesus cum eum promitteret, dicit in evangelio Ipse vos inducet in omnem veritatem et ipse vobis adnuntiabit omnia et commemorabit vos. Quapropter liceat tantundem et nobis in testamento novo per paracletum, quantum vobis in vetere licere ostenditis per Iesum, nisi forte pluris vobis testamentum videtur filii esse quam patris, si modo patris est, ut, cum ex illo reprobentur tam multa, huius solius nihil non debeat approbari, praesertim quod nec a Christo scriptum constat, ut diximus, nec ab eius apostolis.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité