• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER ALTER ET TRICESIMUS

7.

Quapropter, ut vos ex vetere testamento solas admittitis prophetias et illa, quae superius diximus, civilia atque ad disciplinam vitae communis pertinentia praecepta, supersedistis vero peritomen et sacrificia et sabbatum et observationem eius et azyma, quid ab re est, si et nos de testamento novo sola accipientes ea, quae in honorem et laudem filii maiestatis vel ab ipso dicta comperimus vel ab eius apostolis, sed iam perfectis ac fidelibus, dissimulavimus cetera, quae aut simpliciter tunc et ignoranter a rudibus dicta aut oblique et maligne ab inimicis obiecta aut imprudenter ab scriptoribus affirmata sunt et posteris tradita ? p. 766,14 Dico autem hoc ipsum natum ex femina turpiter, circumcisum Iudaice, sacrificasse gentiliter, baptizatum humiliter, circumductum a diabolo per deserta et ab eo temptatum quam miserrime. p. 766,18 His igitur exceptis et si quid ei ab scriptoribus ex testamento vetere falsa sub testificatione iniectum est, credimus cetera, praeterea crucis eius mysticam fixionem, qua nostrae animae passionis monstrantur vulnera, tum praecepta salutaria eius, tum parabolas cunctumque sermonem deificum, qui maxime duarum praeferens naturarum discretionem ipsius esse non venit in dubium. Nihil ergo est iam, cur me omnia credere existimes debere, quae continent evangelia, cum tu, ut supra ostensum est, testamenti veteris supremum liquorem vix summis, ut aiunt, labris attingas.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité