• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS TERTIUS

4.

Augustinus respondit: Quomodo in tuto, miser? Quomodo in tuto, qui te patriarchas odisse dicis impuros et deum adhuc plangis impurum? Certe illis patriarchis post adventum salvatoris praestitam purgationem et datam beatam requiem concessisti; deus autem vester et post adventum salvatoris adhuc iacet in tenebris, adhuc flagitiis omnibus mergitur, adhuc in impuris omnibus volutatur. p. 789,18 Ita non solum vita illorum hominum melior erat deo vestro, verum etiam mors ipsa felicior. In quibus autem sedibus erant iusti, qui exierant ex hac vita, priusquam Christus in carne venisset, et utrum etiam ipsos ad aliquid melius passio Christi transtulerit, qui in eum venturum, passurum, resurrecturum non tantum crediderant, verum etiam hoc ipsum, sicut oportebat, prophetico spiritu praenuntiaverant, in scripturis sanctis indagandum est, si quo modo ad liquidum indagari postest, non hinc temeritates opinantium consectandae quorumlibet hominum, nedum tam exsecrabilis haeresis perversitate nimis longe a veritate aberrantium. Frustra sibi sane per hanc obliquitatem pollicetur Faustus aliquid post hanc vitam cuiquam posse praestari, quod sibi praestandum in hac vita non comparaverit. p. 790,2 Bonum est vobis, ut, dum hic vivitis, istum relinquatis errorem et veritatem catholicae fidei cognoscatis atque teneatis. Alioquin longe aberit, quod sibi pollicetur iniustus, cum fieri coeperit, quod iniusto minatus est deus.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité