• Accueil
  • Œuvres
  • Introduction Instructions Collaboration Sponsors / Collaborateurs Copyrights Contact Mentions légales
Bibliothek der Kirchenväter
Recherche
DE EN FR
Œuvres Augustin d'Hippone (354-430) Contra Faustum Manichaeum Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
LIBER TRICESIMUS TERTIUS

7.

Sed contraria inquit inter se scripta eorum reperiuntur. Maligni malo studio legitis, stulti non intellegitis, caeci non videtis. p. 793,5 Quid enim magnum erat ista diligenter inspicere et eorundem scriptorum magnam et salubrem invenire congruentiam, si vos contentio non perverteret et si pietas adiuvaret? Quis enim umquam duos historicos legens de una re scribentes utrumque vel utrumlibet eorum aut fallere aut falli arbitratus est, si unus eorum dixit, quod alius praetermisit, aut si alter aliquid brevius complexus est eandem tantum (tamen?) sententiam salvam integramque custodiens, alter autem tamquam membratim cuncta digessit, ut non solum, quid factum sit, verum etiam, quemadmodum factum sit, intimaret, sicut Faustus hinc evangeliorum veritati voluit calumniare, quia Matthaeus aliquid dixit, quod Lucas, cum idem narraret, dicere praetermisit, quasi negaverit Lucas dixisse Christum, quod eum scripsit dixisse Matthaeus. p. 793,18 Hinc omnino nulla umquam quaestio fuit neque hoc obici nisi ab omnino imprudentibus et nihil harum rerum considerare volentibus seu valentibus potest. Illud sane et requiri inter fideles et obici ab infidelibus solet, sed etiam ipsis vel parum eruditis vel nimis contentiosis, nisi admoniti resipuerint, quod Matthaeus dixit: accessit ad eum centurio rogans eum et dicens, Lucas autem, quod miserit ad eum seniores Iudaeorum hoc ipsum rogantes de puero eius, qui aegrotabat, ut eum sanaret, et cum adpropinquaret domui, misit alios, per quos diceret non se esse dignum, in cuius domum intraret Iesus, nec se ipsum dignum, ut veniret ad Iesum. Quomodo ergo secundum Matthaeum accessit ad eum rogans et dicens: puer meus iacet in domo paralyticus et male torquetur? p. 794,6 Hoc ergo intellegitur Matthaeum breviter sententiam ipsam veram integramque complexum dicentem, quod centurio accesserit ad Iesum, et non dicentem, utrum per se ipsum accesserit, an per alios et quod ei de puero suo illud dixerit, non exprimentem, utrum per se ipsum dixerit, an per alios. Quid enim? Nonne talibus locutionibus humana plena est consuetudo, cum dicimus aliquem ad aliquid multum accessisse, etiam quem nondum dicimus pervenisse? Nonne et ipsam perventionem, cui quasi videtur non esse quod addi iam possit, etiam per alios fieri usitatissime loquimur saepe dicendo: ‛egit ille causam suam, pervenit ad iudicem’ aut ‛pervenit ad illum vel illum potentem’, cum plerumque id faciat per amicos non viso eo prorsus, ad quem quisque dicitur pervenisse ? p. 794,19 Unde etiam tales homines, quicumque ad potentium quodam modo inaccessibiles animos sive per se ipsos sive per alios ambitionis arte pertingunt, iam etiam vulgo ‛perventores’ vocantur. Quid ergo, cum legimus, obliviscimur, quemadmodum loqui soleamus? An scriptura dei aliter nobiscum fuerat quam nostro more locutura? Et hoc quidem de communi loquendi consuetudine pervicacibus turbulentisque responderim.

pattern
  Imprimer   Rapporter une erreur
  • Afficher le texte
  • Référence bibliographique
  • Scans de cette version
Les éditions de cette œuvre
Contra Faustum Manichaeum libri triginta tres
Traductions de cette œuvre
Contre Fauste, le manichéen Comparer
Gegen Faustus Comparer
Reply to Faustus the Manichaean Comparer

Table des matières

Faculté de théologie, Patristique et histoire de l'Église ancienne
Miséricorde, Av. Europe 20, CH 1700 Fribourg

© 2025 Gregor Emmenegger
Mentions légales
Politique de confidentialité