1.
Faustus dixit: Cur non accipis testamentum vetus?p. 310,8 Quia et ab ipso hoc et ex novo didicimus aliena non concupiscere. Quid autem inquis _alienum habet testamentum vetus?_Immo quid habet non alienum? Divitias promittit et ventris saturitatem et filios et nepotes vitamque longam et cum his Chananitidis regnum, sed omnia haec circumcisis et observantibus sabbata et immolantibus sibi et abstinentibus a porcina et huiusmodi ceteris. Quae quia ego neglego et christianus omnis, ut inepta scilicet et ad salutem animi minime pertinentia, idcirco nec quae promittit ad me iam [ex]spectare cognosco, memorque quia sit mandatum: Non concupisces aliena, Iudaeis bona sua habere libens volensque permisi solo scilicet evangelio et regni caelorum splendida hereditate contentus. p. 310,20 Nam ut Iudaeo, si sibi evangelium usurparet, iure increpitans dicerem: Improbe, quid tibi cum eo est, cuius praecepta non servas? , sic vereor, ne mihi eadem Iudaeus increpitet tenenti testamentum vetus, cuius mandata contemnam.