6.
Quapropter quisquis es, quem velut repugnantia ista moverunt, quod alibi scriptum est: Filium dei ex semine David, alibi autem: Etsi noveramus Christum secundum carnem, sed iam nunc non novimus, etsi non utrumque ex unius apostoli litteris proferretur, sed unum eorum Paulus dixisset, alterum Petrus aut Esaias aut alius quisquam apostolorum sive prophetarum, quia ita sibi omnia in canonica auctoritate concordant, ut tamquam uno ore dicta iustissima et prudentissima pietate credantur et serenissimo intellectu inveniantur et sollertissima diligentia demonstrentur: non liceret de alterutro dubitare. p. 321,25 Proinde quia ex apostoli Pauli canonicis, id est vere Pauli epistulis utrumque profertur et non possumus dicere aut mendosum esse codicem –omnes enim latini emendati sic habent – aut interpretem errasse – omnes enim graeci emendati sic habent, restat ut tu non intellegas, a me autem ratio flagitetur, quomodo neutrum ab altero dissonet, sed in eadem sanae fidei regula utrumque concordet. Si enim tu quoque pie quaereres, posses invenire, quomodo ista perscrutata dilucescant.